# De rebus coelestibus 104

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/104

Iungentur autem ratio ne eadem, si quot signiferi partes inter Solem ac Lunam interiectae fuerint hora geniturae numeraueris, ipsaeque tot rursum partes ab ascendentis prima parte retro progrediens collegeris, quibus post collectis quo in loco numerus ipse partium omnium desierit, illic fortunae partem, hoc est Lunae ascendens constitueris. Quae constitutio ita quidem constare mihi uisa est, ut omni è parte eius constituendae ratio examußim sibi consentiat, atque undecunque quadret. De qualitatibus autem partis ac loci huius, deque significa tionibus eius uberius suo loco dicetur. De stellis quando masculas uires suscipiunt, quan do foemineas.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
