# De rebus coelestibus 105-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/105-2

Cap. III. N perscrutandis autem stellarum uiribus atque effectionibus hoc quoque seruandum uidetur, ut non signa modo ac loca coeli Solisque uel antegreßio, uel subsecutio, status item seu uesper tinus, seu matutinus, ad haec tum incessus repedatioque, tum diur na, nocturnaque conditio, ac quadrantum positurae probe inspiciantur, uerumetiam suis ut numeris, exactaque ratione colligantur coeli quoque totius cardines, hoc est ortus, occasus, medij atque imi partes. Stellae nanque in illis, si nitimisque in partibus, praesertim succedentibus collocatae plurimum in utranque partem ad felicitatem, infelicitatemue sibi uendicant, angulorum ipsorum autoritate munitae. Etenim in coeli medij culmine constitutae, proximisque in partibus, uires regias, regiamque potestatem adeptae uidentur. Qua è re quod aut benigne promittunt, aut aduersus minantur mali, nisi potentioribus impediantur radijs, constantißime praestant. Verum de angulorum obseruatione, planetarumque in illis consistentium, suo loco plenius dicetur, nunc satis sit de efficacibus illorum uiribus pauca quaedam disserere.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
