# De rebus coelestibus 106

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/106

Igitur medij coeli praerogatiua, et (ut ita dixerim) maiestas augusta qui dem est, cum locus ipse teneat mundi totius culmen: quo è loco radij cum in terras iaciantur quamrectissimi, ijdem in res inferiores illabuntur quampotentissimi. At ab ortu atque occasu cum non recti, sed obliqui potius, neque superioribus deferantur è locis, imbecilliores, minusque ualentes sunt. Cuius reidem Sol, ijdemque Solares radij nunc è medio, nunc ab horoscopo, occasuue irradiantes testes sunt locupletißimi. Quocirca propter loci maiestatem, radiorumque ualentissimam proiectionem planeta in culmine collocatus plus ha bet uirium quàm in ortu, & in hoc ipso exortu amplius quàm in occasu. Ab ortu nanque radij ad nos cum luce ueniunt, ab occasu eripiuntur cum luce simul. Quoniam autem de occasus atque imi coeli angulis dubitatio nonnulla incidit, hoc est utrius autoritas praeferenda sit: placet Ptolemaei ipsius è primo Apotelesmatum libro uerba ponere, deinde autoris eius qui uerba ipsa explanauit. Ptolemaei uerba sunt haec: Culminantes enim siue ad coeli culmen proficiscentes in primis potentes sunt, secundo autem loco, quando in ipso finitore fuerint, siue ad illum accedentes feruntur, magisque cum in orientali, minus uero cum sub terris imo in loco culminauerint, siue alia ratione orientali loco configurantur, aliter uero constituti imbecilli prorsus sunt. Verba haec ipsa Ptolemaei (cum duo sint finitores, alter ad ortum, alter ad occasum) uidentur innuere, planetam in occiduo finitore collocatum minus ualidis uti uiribus, quàm cum in orientali, hoc est efficaciae multo maioris esse, cum in ortu constitutus fuerit, quàm cum in occasu. Cum au tem subdit, Minus uero inangulo subterraneo collocatus, uidetur innuere, imum coeli locum quàm occasum autoritatis utique minoris esse, planetamque illic constitutum uiribus uti non adeò ualentibus. At explanatoris uerba aliud omnino sentiunt. Nec uero cuiquam sit mirum, si orientales atque occidentales planetas dicimus, cum haec duo uerba hodie tam sint in usu, & à recentioribus scriptoribus sic recepta, ut alijs ac maxime suis ap pellationibus uix utantur. Inquit igitur explanator: Orientales enim addentesque ad numerum, potentes sunt: occidentales uero, numerumque minu"entes, imbecilli: in medio item coeli, seu in oriente constituti, potentes sunt: "at in imo atque in occidente, imbecilli. Nec multo post subdit: Primum qui"dem coeli medium, secundus est oriens, tertium imum, quartus occidens. Succeßionum autem prima quidem medij coeli, secunda horoscopi, tertia imi, quarta occasus. Quibus è uerbis planißime intellegitur, explanatorem, in terpretemque hunc imum coelum praeferre hac in parte occasui, hoc est stellam in occasu occiduoque finitore positam, minoribus uiribus instructam esse, quàm quae sit in imo coelo collocata. Addentes ad numerum planetas dicimus, quos Graeci προσθήτας uocant, hoc est ad motus suos appositos: imminuentes uero numerum, quos illi ἄφαιρέτας dicunt, quoniam de mo tu demant, tardioresque effecti sint.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
