# De rebus coelestibus 107-2

Pontano, De rebus coelestibus, AD FRANCISCVM PVDERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/107-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/107-2

AD FRANCISCVM PVDERI cum, De rebus coelestibus Lib. Quartus. PROOEMIVM. QVMANI uis ingenij natura duce, quae sciendi nobis cupiditatem infixit, eò cogitandi, disserendique Fran cisce Puderice peruenit studijs, ut difficile dictu sit quantum in omni rerum fecerit cognitione operae pretium. Hac enim ipsa duce mortales nonnulli, quanquam per pauci illi quidem, nam in quoque genere nisi perquam pau corum uix existit perfectio, in id peruenere cogitandi aßiduitate, ac perspiciendi acumine, coniuncta etiam disserendi argutia cum diui dendi perpensione, itemque concludendi cautione ac ueritate, ut mundum ipsum omnem, mortaliumque atque immortalium naturas ingenijs subiecerint suis, dupli ci uia progreßi. Nam quò ratio ipsa quibus dictum est artibus penetrare haud quaquam poterat, signa quae rebus ipsis inessent, de quibus soliciti erant, quaeque indicia uiderentur habere earum naturae, & secuti sunt illa, & contemplati. Quo effectum est, uti quae ratione ac dissertionibus comprehendi minus poterant, diuturniore ex inspectione ea tandem in cognitionem des uenerint considerantißimorum hominum.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
