# De rebus coelestibus 111.1-4

Pontano, De rebus coelestibus, 111.1 to 111.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/111.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/111.1

Haec autem ita se habere docent tum cordis ipsius constitutio, cum interius & cauum & spissum sit: cauum scilicet quo sanguinem contineat, quem per uenas diffundat: spissum uero, ut calorem tueatur, ne si rarum sit, euanescat: tum etiam situs ipse ac positura, cum paulum ad leuam declinet, quo regionis ipsius frigida ui refrigeretur. Leua enim pars in homine praecipue est frigidior, contrà uero cor est omnium calidissimum. Qua è re principatus illi inter caeteras corporis partes membraque attribuitur, efficiturque ut cor ipsum iure Soli sit etiam dedicatum: dedicenturque eidem & nerui, quibus multis praeditum cor est, hique intendendo ac remittendo se se efficiuntur caloris instrumenta tum ad motus alios, tum ad sentiendum: ut Sol, id est calor ab eo defluens sit quoddam quasi sensuum animae, mentisque concitabulum etiam ad cogitandum atque ad contemplandum. Siquidem titillationes illae sensuum ac spirituum à calore proficiscuntur omnes, eaeque animae subseruiunt, uiamque illi aperiunt ad ea quae intellectus propria esse dicuntur, unde non immerito à Cicerone animi ipsius satellites uocantur. Est autem radiorum Solis & caloris proprium propter tenuitatem atque acumen ad interiora penetrare. Vt autem imperatori milites parent, milites uero ipsi armis quisque suis instruuntur, Sol item perinde atque imperator in his sese gerit, sensus uero uti milites. Nerui, uenae, praecordia, partes item reliquae habendae sunt ut arma, tela, sagittae. Ad imperatorem uero cuncta referuntur. Quoniam autem calor, corporis lateribus tanquam uallo quodam continetur, ne exhalando euanescat, latera quoque ipsa Solis esse dicun tur, & item caput, intra quod, corde ipso cerebrum ibidem conclusum calo re suo fouente, copiasque ac uires suas cum illo tanquam socio communicante, instrumenta uisus, auditus, olfactus, gustatus a mouet & afficit ad officium quodque suum. Quapropter à priscis illis sentientia, à recentioribus sen sualia, sensiuaque dicta sunt animalia, quod à calore, id est corde caloris ipsius fomite ad sentiendum moueantur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
