# De rebus coelestibus 114

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/114

Haec uero ipsa hominum generationi quantopere consentiant, illud planè docet, quod genera ipsa animalium, corumque potißimum quae sanguine constant, in mares diuiduntur ac foeminas: & foeminae quidem materiam tantum, sanguinemque excrementitium, quaeque menstrua dicuntur, ad generationem conferunt, mares autem semen ipsum, quod calore suo menstru osam illam massam cogit, ac paulatim concoquendo fermentat, postmodumque informat. Haud dißimiliter Sol & Luna, maris alter, altera foeminae subeuntes officium, animantium generationi consulunt, Sol calorem, Luna humidum suggerendo, quo fit ut genitale semen et calidum sit & humidum. Atque ut quo matre infanti praebentur alimenta, sic à Luna uires animato corpori sumministrantur, quas aßidua peruagatione ac reuisione quasi quadam à Sole primum, deinde caeteris à planetis mutuatur: quo fit ut uitae, animalitatisque sit etiam particeps in cuiusque genitura, actum matris, tum materni status indicatrix: quinetiam ut concepti in utero foetus significationem ac do minatum obtineat, quippe quae discursibus agitationibusque suis foetum ipsum aßidue fermentet, consummandaeque informationi apparet, qui postmodum de Lunae ipsius alimonia, deque Solis calefactione fotus, tandemque perfectus ac consummatus in lucem editur, editusque inter uiuentes numeratur, An non è qua materia concipitur, ex eadem quoque in utero foetus alitur, calore illam concoquente? Etenim materiae ipsi ut uis procreationi commoda, sic etiam educandis foetibus insita est idonea ac perutilis. Eiusdem etiam Lunae ius est in utero ac uulua, quaeque hodie à physicis matrix dicitur, in qua foetus ipse & concipitur & fouetur, in mammis item è quibus lac manat, infantulorum alimentum: quae duo muliebria membra sunt, alterum quidem ad concipiendum fouendumque à natura constitutum, alterum uero ad educan dum, postquam in lucem foetus uenerit. Ad haec cum sit Solaris etiam lumi nis, ut dictum est, uicaria & (ut ait Aristoteles) paruus quidem Sol, sinister ei oculus in corpore attribuitur, ut ocularis etiam luminis sit cum Sole particeps. Quinetiam quod generationis ac luminis socia, uitaeque simul custos est, ab eadem ipsa corporis quoque status quaerendus est, aspectusque ipsius qualitas, & ea quae effigies dicitur, exigenda. E membris quoque interioribus praecipue dominatur stomacho, utpote receptaculo eorum onium quibus corpus alitur, uentri quoque uesicaeque, quibus cibi potionisque ex crementa deijciuntur. Potißimum uero in cerebro potestatem suam exercet, quod ita quidem sese habet ad cor, quemadmodum ipsa ad Solem Luna. Nam quod mediocritas temperatis constet è contrarijs, idcirco tempe rando cordis calori cerebrum obiectum est, natura sua frigidum atque humi dum, similiter etiam temperandis commotionibus, quarum principium sit in corde constitutum, cum cerebrum ipsum omni prorsus sensu sit uacuum, utpote summum in modum frigens humensque, cui quidem qualitati Lunae praesidet. Qua è re qui cerebrum male affectum habent, atque ex eo uitio repente cadunt, Lunatici dicuntur. Lunaris etiam iuris est membrana cerebrum ipsum complexa, quem panniculum sunt qui hodie uocent: inter praecordia dominatur lieni.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
