Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 115
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim aut iniuria, aut ab re quidem membrum hoc Lunae ascribunt, ut quemadmodum Soli cor propter similes utriusque po testates, sic Lunae lienis dedicetur: trahit enim ad se, quod Lunae proprium est, superfluentem humorem è uentriculo, quem concoquat: nam &lienis sanguineus est, iecinorique opitulatur. Praeterea quia cum Sole coit, &tanquam uxorias cum illo exercet uices, coniugium quoque, coniugalisque societas, quae suscipiendae prolis gratia initur, à Luna quaerenda est in genitur is. Qua de ratione, socia illa uiri uxorisque in administranda re familiari cura, ad Lunam quoque merito quidem pertinet. Eadem etiam dominas, regi nas, augustas propter Solis uicariatum denunciat. Et quoniam, sicuti supra diximus, necesse est plurima, maximeque diuersa in hominum uita contingere, unde &in externis bonis, quae fortuita etiam dicuntur, multa sub inde accidunt, lucra quidem ipsa, item &damna, &bonorum augmenta, iacturaeque maritimae, item uectationes, comportationes, mercimonia, &quibus merces ipsae deuehuntur nauigia, ad Lunam quoque referenda sunt. Propter uarietatem enim inconstantiamque luminis, ac celeritatem discursuum ac traiectionum eius nunc ad hanc, nunc ad illam stellam corpore, intutuue sese adiungentis, atque ab alia ad aliam defluentis, uarietates hae in hominum actionibus euentisque contingunt. Quocirca iure haec omnia Lunae ascripta sunt: simili etiam ratione itinera, peragrationes, &qui errores uocantur, quales ab Homero Vlyssis dicuntur fuisse. Quidam enim non tam negotiorum gratia, quàm diuagandi cupiditate trahuntur, ac palantes errant, hos errones maiores nostri à uoluptarijs erroribus uocauere: inde enim errare sunt dicti, quod nunquam consistant, &ab alijs ad alias terras incertitudine quadam cupiditatum studiorumque suorum ferantur, huc atque illuc paßim uaganterque diuertentes. Ex ijs uero quae ad domesticum censum, remque familiarem pertinent, Luna ignobiliori sordidio rique praeest supellectili. Siquidem Lunae corpus suapte natura mirifice opa cum est, atque ex eo inter erraticarum corpora satis ignobile propter macis las quae in illo apparent, cum reliquarum corpora insignia sint, singularemque nitorem prae se ferant: unde pleben significare dicitur, ignobilißimam ciuitatis ipsius partem. Praeest etiam uitro, quando illud perinde ut aqua colorem quidem omnem accipit, prospectumque intra se oculorum admittit, utrunque enim perspicuum est, naturaeque persimilis. E coloribus autem attribuitur Lunae uiridis, siquidem etiam arbores &herbae, quae à Luna potißimum ali creduntur, folijs frondibusque uiridibus uestiuntur, caeque humido uel pluri mum abundant. An non ligna foco admota, quo plus habent humoris, eo ex ijs incensis flamma uiridior exilit? Veteres tamen non iniuria putauerunt ale bum Lunae colorem attribuendum, aquis enim dominatur: quae ubi concre uerint, inalbescunt. Nec temere à Vergilio quanquam fabulose dictum est: Munere quinetiam lanae, si credere dignum est, Pan deus Arcadiae captam te Luna fefellit, Per nemora alta uocans, nec tu aspernata uocantem. Inter sapores quoque is qui salsus est, Lunae putatur peculiaris: nam cum