# De rebus coelestibus 116-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/116-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/116-2

Cap. III. Vatuor haec corpora quae rerum inferiorum naturam & con stituunt & referunt, ita quidem inter se propter adiunctas qualitates connexa sunt, ut secerni tantum ingenio, re auItem nullo modo poßint. Siquidem terra sic est arida, aqua sic frigida, aër sic humidus, ignis sic calidus, ut nec terra sine frigore, nec aqua sine humido, neque aër absque calore, aut ignis sine arido usquam in his sit. Cum in ipso etiam terrae corpore insint haec omnia, nam & aquarum fontes riuique è terra manant, & ignes plurimis è locis scintillant, ac tam multi halitus euaporationesque ex ea euolant, quàm quotidie ac singulis penè momentis uidentur & sentiuntur. Quocirca composita cum inter se sint, neque enim aliter conuertibilia essent, aut ulla ad generationem aperiretur uia, corpora quoque ipsa nostra quae ex illis constant, cum sint etiam composita, mixturas longe plurimas in sese ut habeant necesse est: quo etiam fit, ut tam multae corporum, ingeniorumque uarietates & sint, & re ipsa uideantur in nobis. Nihil omnino profecerit in generatione Sol, omnisque eius actio frustra cesserit, ubi humidum in quo sese exerceat, nullum fuerit: nihil in uiuentibus atque sentientibus cor, aut aliud quippiam cordi simile absque ce rebro, aut humido aliquo cerebri quamsimillimo. Sunt adminiculatores utriusque, & penè dixerim famuli, nerui, uenae, arteriae, pulmones, iecur, lie nis, renes.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
