# De rebus coelestibus 116

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/116

in gido sapor concipiatur & quidem madefacto, cumque ariditas atque salsitudo terrae sit propria, nimirum terram ui sua propriaque irradiatione humectans, iure saporem hunc Luna sibi uendicat. Sinistrae quoque partes omnes nostri corporis Lunae subiectae sunt, quemadmodum Soli dexterae. Quocirca partes ipsae dexterae mascularum, id est robustiorum sunt uirium, sini strae imbecilliorum, foeminea nanque ubique imbecilla sunt: quando marium est agere, foeminarum uero pati, & Sol quidem agendo formam inducit, patiendo autem Luna eam suscipit. Quodque à duobus his generatio quasi parentibus à quibusdam fiat, iure corporum dominatus utrique permittitur, at que huic ut matri sinistrae partes, illi dexterae ut patri conceduntur. Reliquae uero stellae partim huic, partim illi in generatione assunt, perinde ut huic quàm illi magis conciliantur, tum qualitate ac natura, tum etiam conditione. Qua de re statim dicemus. De quatuor elementis, & quinque planetis.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
