# De rebus coelestibus 117

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/117

Eadem ratione & uia Saturnus, Iupiter, Mars, Venus ac Mercurius in generatione constituendisque corporibus, Lunae Solisque socij atque adiutores sunt: quà è re uarietates ipsae etiam innumerabiles, ut dictum est, proueniunt & corporum & ingeniorum, cum eorum unusquisque miscendis fermentandisque corporum humoribus operam suam conferat, sugque fungatur officio. Cuiusque enim pro natura sua talis est opera, qualis est ad Solem, Lunam, stellasque inter se alias figuratio, atque in Zodiaco positura, ut tametsi Sol & Luna principes generationis ipsi sunt, erraticae tamen caeterae & per se, & per configurationes plurimum etiam generationi con ferant. Neque enim absque illarum opera auxilioque uarietates ipsae prouenirent tam multae cum corporum, tum etiam ingeniorum, quin generatio ipsa manca quidem esset, nihilque in suo existeret genere perfectum atque consum matum. Quod si & mare & aër pro uentorum agitatione uariat, & quae parentia natura sunt, si eorum quae imperant praescriptis obediunt, cum etiam à natura ipsa nihil frustra constitutum sit, plurimum quoque ad has ipsas mi xturarum uarietates, quinque erraticarum motus conferent: nam ex illarum uaria commotione posituraque uarietas quoque corporum atque ingeniorum prouenit. Cor etiam licet & spirandi, postmodum & loquendi causa primaria sit, praestare tamen hoc neutique potest absque pulmonum, arteriarum & linguae ministerio. Ante tamen quam de his dicam, non alienum fuerit, quid Ptolemaeus, quid Porphyrius quoque de membrorum attributionibus sentiant referre. Putat enim Ptolemaeus Saturnum dextrae auri praeesse, ad haec & uesicae, & lieni, & oßibus, & pituitae, Iouem pulmoni, arterijs & genitali semini, Martem finistrae auri, uenis, renibus, genitalibus, Solem aspectui, cerebro, cordi, neruis, atque in uniuersum dextris corporis partibus, Venerem odoratui, iecinori, carni, Mercurium sermoni, linguae, felli, & naribus, Lunam gustui, stomacho, uentriculo, uentri, uuluae, partibusque sinistris omnibus. Porphyrius à Ptolemaeo dissentit in quibusdam, ut qui existimet Ioui & hepar, & neruos, & quae sub stomachum sunt, tri buenda esse, Marti sanguinem, renes, meatusque genitalis seminis, Veneri pulmonem ac fel, Mercurio auditum, arteriam, ac linguam. Huic parti illud etiam accedet, ut quod Zodiaci signum cui corporis nostri membro imperet, explicemus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
