# De rebus coelestibus 121-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/121-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/121-2

Cap. VI. Eque etiam ab re fuerit hoc praesertim loco de atra bile, hoc est de humore ipso, quae Graeco nomine μελαγχολία est, aliquid disserere. Hic autem humor supremum quidem in modum quanquam est aridus, humor tamen est, quique sanguinis calore feruentiore gignatur, atque ab eo manet: quo fit, ut facile etiam tametsi refrixit, post recalescat, seruetque diutius calorem, de quo genitus est. Efficitur etiam ut humor hic sit de calefactioue penetrabilis, sit etiam tardior, quando lentiuscule ignescit, diutiusque hac ipsa causa permaneat, cum non tam repente exhalet, aut in flammas euolet: ut cum lapis quispiam ignem concepit, neque enim aut statim, aut modo aliquo inflammas exilit, quin calorem potius conceptum diutius fouendo retinet, deque eo non efflato candescit. Ac mihi quidem lapis is qui silex dicitur, atrae bilis persimilis uidetur, qui fer ro percussus, aut lapide alio attritus ignem conceptum euomit: qua etiam ratione excitata bilis recalescit, mouetque uim eam, cuius proprium est cogitare ac contemplari, moxque decernere. Atque ut ignis accensus querno in stipite & calefacit amplius, & calor ipse diutius permanet, quàm in populeo aut abiegno trunco: sic humor hic uariat, pro natura fermentationis, caeterorumque humorum commixtione, ac praesertim pro qualitate sanguinis, de quo in initio tanquam liquefactus feruescendo atque arescendo prouenit. Quod in ebrijs facile apparet, cum idem uinum alios ad risum excitet, ad lachrymas uero alios, hunc ipsum tristitia, at gaudio illum alium afficiat, quosdam silendi studium, nonnullos loquendi importunitas ut capiat, facit: sunt quoque quos in soporem, quos etiam in furorem uertat. Licet enim idem sit uinum, non ea dem tamen est ebriorum omnium concretio, humorumque è quibus constant, mi xtura: Cum ex ignitis quoque materijs fiat non una euaporatio, alia enim flam ma euaporat ex abiete aut picea, alia ex alno aut uite, cum tamen ignis eadem natura sit.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
