# De rebus coelestibus 122

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/122

Quocirca propter huius ipsius humoris fixam stabilemque qualitatem, quam ad artem quispiam animum applicuerit, humoris huius ductu, in ea exercenda fixiores, magisque aßiduas cogitationes habeat neces se est: qua è re cogitando aßidue, perscrutando diligenter, mentem ubique continenterque in ijs quae artis eius sunt, exercendo, in illa ut excelleat, omni no futurum est. Proficiscuntur etiam hac de causa ab eodem humore consilia recta, grauia, multum pensi habentia, atque (ut ita dixerim) concocta pro pter cogitationum perscrutationumque aßiduam ac continuatam operam, ut cum ignis continuatus, diutiusque liquandis herbis admotus est, num liquor ex illis manat maxime defecatus? Quamobrem licet Saturni stella malefica admodum sit, & in corruptionem procliuior, probe tamen temperata in agen dis rebus, consultandis dubijs, pertendendis propositis, causisque exploran dis maximam quoque excellentiam parere consueuit. Nam & medici uenenis quibusdam, arte tamen industriaque temperatis, sanitatem aegris reprae sentant. Et uina licet salubria, tamen intemperanter sumpta, & animo & corpori plurimum nocent. Quoniam autem qualitatum diuersitas, colorum quoque ac saporum diuersitatem affert, suus etiam tum color, tum sapor Saturno attribuendus est. Quocirca neque de saporibus dulcis, qui humidi calidique plurimum habet, uerum acerbus, qui & siccus est admodum, atque ad maturitatem nondum uenit, & attactu linguam, id est uim illam degustandi saporis astringit, & tanquam obsipat, quod est proprium sicci atque immaturi, Satur ni proprius sapor est, qui de Graeco etiam uerbo σύφω, Stypticus à medicis nostri temporis dicitur: cum dulcis utique saporis sit laxare linguam, uehementiusque aperire propter humidum calidumque abunde simul mixtum, contrà succi sit acerbioris cogere, atque contrahere propter aridi concretique, at que (ut proprie magis loquar) ob crudi immaturique conditionem. Saporem hunc Neapolitani Ponticum (ut arbitror) à pungendo dicunt, quo uerbo medici quoque praesertim Campani libenter utuntur. Is autem sapor neque linguam acuit, neque eo lingua acet, ut acidus recte dici queat, quando ab acen do acidum dicitur, indeque etiam acetum: neque acer est, cum acria sint calidiuscula, ac nonnunquam sternutamentum moueant: neque austerus est, quan quam huic quàm illis propinquior uidetur. Siquidem austera neque dulcia sunt, neque aut acida aut acria, qui sapores aut blandiuntur linguae, quod praestant dulcia, aut eam cogunt acescere, & tanquam à sensu ipso abhorrere, quod est acidi saporis proprium, aut linguam ipsam sic afficiunt, ut aliquantulum calfaciant, nonnunquam etiam suburant, quod acer quidem sapor efficit: neque (ut eodem redeamus) est asper, cui quod lene aut mite est, opponitur: ac tametsi asperitas ipsa ad tactum magis refertur, quàm ad saporem, tamen et gustatus quoque ipse tactus est.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
