# De rebus coelestibus 126

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/126

Quo fit, ut Iouis stella & uitam nobis afferat, quando ab eo existit procreatio, & illam tueatur: siquidem dulcia potißimum alunt, cuiusmodi etiam sanguis est, & sapor ipse dulcis è calido atque humecto gignitur, quae duo gignendi atque alendi principia sunt & causae. Est etiam stellae huius proprium modonari tum Saturni, tum Martis peruersos conatus. Itaque eius fauore ac suffragijs recuperatur amissa libertas, reuocantur in patriam exules, prin cipum irae mitigantur, sedantur odia, componuntur bella, quaeque aduersa ac tristia animum uexabant, commutata post sorte in laetitiam uertuntur ac felicitatem: perinde ut exacta iam hyeme, pulsisque frigoribus, appetente Vere, omnia mutantur: quaeque terrae sterilitas fuerat, in foecunditatem con uertitur, è tantaque illa tristitia aër ac terra liberati, laetari iam incipiunt, & cum illis ridere simul cuncta. Quoniam autem nihil in rebus hominum aliquando coepit, quod desiturum tandem aliquando non sit, neque humidi calidique aequalitas esse potest tanta, ut non ad corruptionem atque interitum quandoque delabatur, mortes quidem illae, quae à loue innuuntur, ortum ducunt, ut etiam Ptolemaeus arbitratur, aut ab angina, qui morbus occupare fauces consueuit, neque respirare animam patitur, Graece συνάγχη est: aut à uitio ma loque pulmonis affectu, quae Graece est περιπνθυμονια: aut à neruorum resolutione, quae interdum totum corpus, interdum ex parte illud occupat, Grae co uerbo tum ἀποπληξία, tum παράλυσις uocatur. Ex hoc etiam genere est corporis ac mentis stupor ille, quo qui affecti sunt, attoniti dicuntur, ex eo sic uocati, quod nonnunquam afflatu fulminis malum hoc contingat: neque enim de nihilo à poetis fulmina Ioui aßignantur. Aut etiam à dolore capitis, quae affectio Graece est κεφαλαλγία, aut à neruorum distentione & spasmo, aut à cardiaco morbo, qui (ut Celsus tradit) de nimia corporis imbecillitate, stomachique languore proficiscitur: quo fit, ut in aegroto ipso uenarum exigui atque imbecilli pulsus sint, sudorque nimius in partibus corporis superioribus, aut ab illis denique corporis affectibus ac morbis, qui ex inflatione, quaeque hodie à medicis nostris uentositas dicitur, oriuntur. Cum autem inflatio fiat ab humido, ubi calor illud exciuit, quod in olla ca caboque apparet, in quibus intumescit atque ebullit aqua, igni admotis, iure ad Iouem hae mortes referuntur, qui humido calidoque imperitat, iure etiam mortet illae, quae à cohibendo atque corrumpendo spiritu eueniunt, cum idem ipse Iupiter spiritui atque arterijs praesit, quae humido calidoque extinctis, ipsae quoque extinguntur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
