Latin
Cap. VII
Pontano, De rebus coelestibus 127
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero ad colorem, qui fusculus est, attinet, quoniam humidum abunde in se coactum, nigri speciem praefert, quod arborum frondes, herbarum item declarant folia, quae ubi humidi plurimum suscepere, subnigrescere uidentur: quinetiam quoniam calor ubi humidum ipsum temperauit, rarefaciendo nigrorem ipsum disperdit, efficitque, ut quantum ex hac dispersione atri perdidit, albidi tantum assumat: idcirco fuscus hic color, qui huius est modi, Ioui etiam ascribendus uidetur, propter humidi calidique admixtum temperamentum. Itaque natura ipsa du ce, quae fusca sunt, perinde ut dulcia ad Iouem referuntur. De hac aut ipsa Iouis stella, ubi sola dominabitur in genituris, opportuneque in coelo collocata, &cum dignitate in configuratione praesidebit, à Ptolemaeo sic traditum est, eos scilicet qui nascentur, futuros magnanimos, munificos, religiosos, honorificos, uoluptarios, humanos, magnificos, liberos, iuxtos, magni loquentes, honestos, suis negocijs deditos, misericordes, eloquentiae studio sos, inuentores, beneuolos, ductores. Contrà ubi stella ipsa minime opportune, indigne, abiecteque collocata fuerit, licet sola praesideat, tamen easdem ipsas animorum applicationes, et, ut ipse Ptolemaeus uocat, φαυτασίας, hoc est, uisa mutabit, atque corrumpet: siquidem sublimia deijciet, atque obscu rabit illustria, nullo recto iudicio delectuque adhibito. Itaque pro magnanimitate subijciet luxum ac prodigentiam illam, quam etiam Cicero Graeco nomine ἀσωτίαν uocat, Enniusque luxu perditos uocat ἀσώτους, pro religione ac Dei cultu suggeret superstitionem, pro pudentia rusticum quendam pudorem, &(ut ita dixerim) lucifugium, pro honestate non eius qui dem usum, sed speciem quandam, ut eam tantum prae se ferat, re autem ut eius sit ostentator: pro humanitate fatuitatem atque insulsitatem quandam, ut etiam contemptibilis appareat, pro elegantia ac munditie uoluptatem conquisitam atque odibilem, pro animi elatione seque magniloquentia stolidita tem, pro libertate licentiam: quaeque his similes affectiones sunt. Omnino au tem quod in prole suscipienda, idem in significationibus atque affectionibus stellarum usuuenit. Vbi enim genitale semen exactißime concoctum fuerit, numerosque omnes secum suos habuerit &concoquendi, &constituendi, &secernendi, facultatumque aliarum, mas utique procreabitur, &quidem patris ipsius similis, corpore etiam omni è parte probe constituto. At ubi parum exacte concoctum, destitutumque facultatibus concoctionis fuerit, procreatio ipsa in foeminam recidet. Cui si cognatitia facultas desit, foemel la ipsa non patris aut proauorum, sed matris potius similis futura est. Quod si multis à partibus semen destitutum fuerit, numerique defuerint illi quidem, qui sexum, qui patrem, paternamque cognationem referant, quique maternam etiam originem, quod uitium etiam insit in materia excrementitia, quae à foemina sufficitur, proles ipsa nihil paternum, nihil maternum, aut omnino auitum referet, sed ea tantum quae hominis, id est generis sunt. Eo autem fit, quoniam facultates ipsae omni fermè è parte defectae sunt, ut partus quandoque ipsi monstrosi gignantur.