# De rebus coelestibus 128

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/128

Itaque planetae in genituris excellenter collocati, iusque perinde ac è tribunali dicentes, suaque cum maiesta te actiones illas quidem praeclaras atque illustres decernunt, mores item spe ctatos, honores primarios, uitamque omni è parte suo in genere commenda bilem promittunt: mediocriter autem collocati, mediocria omnia. Qui si quanquam dominatum sortiti, abiectis tamen in locis humiliter langueant, illustria quidem in obscura, probanda in opprobria, uirtutes in uitia commutabunt. cap. VIII. De Marte. Artis stella ignea est, calorque eius urens, ac propter intempe rantiam noxius: quam ob rem praeesse putatur bili, quae rubra dicitur, quinetiam quod propter intemperantiam torri da quaedam ei siccitas adiuncta est, malefica atque infelix, ab eaque & uitia & mala plurima tum externa, tum etiam corporis atque anis mi inferri existimantur, ut bella, rixae, contentiones, uiolentiae, iurgia, opprobria, contumeliae, inimicitiae, proscriptiones, exilia, uirginum corruptiones, puerorum raptus, adulteria, incestus, illegitimi coitus, abortus, perfidia, iracundia, temeritas, stoliditas, audacia, impudentia, implacabilitas, ferocia, grassationes, latrocinia, furta, praedae, periuria, uulnera, mutilationes, caedes, incendia, rapinae, orbitates, cruciatus, tormenta, supplicia, fustigationes, suspendia, iudicum seuerae sententiae, febres, pustulae, tubercu la, hulcera, carbunculi, inustiones, praecipitationes, casusque è locis editiori bus, damna, periculaque ex quadrupedibus, ex igni, ferro, ex hominum uiolentia, superbia. Itaque stellae huius effectiones propter naturalem maligni tatem ad corruptionem, quàm ad generationem spectare magis uidentur. Licet enim calor generationis principium sit, Martis tamen calor urit po tius quàm calefacit, & exiccat magis quàm fouet, cum sit igneus, neque ex igni quicquam generetur. Ex intemperato igitur Martis ardore, ac rubrae bilis, cui praeest, uehementi commotione in animis hominum excitantur intemperatae similiter commotiones, quas incompositae quoque actiones uiolentique atque inconsiderati sequuntur affectus, unde ira, temeritas, impotentia, sanguinolentia, crudelitasque proficiscuntur: è quibus ciuilibus in re bus atque in hominum uita mala proueniunt plurima, sanguinis item effer uescentia, bilisque rufae inflammatio nimia ab eadem stella defluit, de qua febres oriuntur, diuersaque morborum genera. E corporis autem partibus ipsisque è sensibus sinistro Mars praeest auditui, ut qui à Sole propter calorem in societatem excitandorum sensuum receptus fuerit, quodque Lunae conditionem sequatur, sinistra illi auris attribuitur: ad haec renibus ac uenis, propter signum quoque arietis capiti, propter Scorpium genitalibus praesidet. E metallis ferro, an fortasse quod ex ea materia fiunt enses, armaque, Martis, id est bellorum instrumenta? an quod artes eae quae igni exercentur, ple risque ferreis utuntur instrumentis? Dominatur etiam uino, propter propriam qualitatem. E coloribus uendicauit sibi rutilum, propter ignis similitudinem: è saporibus amarum, qui dulci opponitur, propter calidi exuperantiam, humidique defectum atque exustionem.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
