# De rebus coelestibus 130

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/130

An non administrandae iustitiae qui praesident, ita quidem illam moderantur, populi ipsius iussu, constitutis, decretisque, ut alij iurisditionem eam tantum quae ciuilis dicitur, exerceant, eam alij quae uersatur in puniendis flagitijs ac criminibus? unde criminalis iurisditio uocata est: utraque tamen potestas ad iustitiam pertinet. Quam ob rem sanguis ipse, ac praesertim tem peratißimum & defecatissimum illud semen, quod generationi subministratur, Ioui debentur. Exuperantia autem illa efferuescentis sanguinis, quae tanta est, ut morbos procreet, Marti iure tribuitur, alteri quidem ut temperanti ac salutari, alteri uero ut intemperanti & noxio. Etenim bilis qui Mars praesidet, excrementum est, quaedamque superfluentia efferuescentis sanguinis, sicuti pituita humentioris, utpote cui perexiguus calor inest, de caloris nanque egestate atque carentia frigus existit. Ad haec pituita ut humido frigidoque abundat plurimum, sic bilis rubra calido atque arido maxime affluit. Itaque ut pituita, quod dictum est, Saturno attribuitur, sic bi lis Marti attribuenda, cum sit uterque humor exitiosus, atque in exuperantiam prolabatur. Quoties autem Martis stella sola in genituris excellenterque praesederit, perque opportune in ipsa figura collocabitur, è Ptolemaei senten tia, natos faciet potentes, concitatos, bellicosos, uersutos, ualidos, stolidos, incautos, periculis sese obiectantes, indomabiles, peruicaces, promptos, feruidos, arrogantes, tyrannicos, efficaces, iracundos, ductores. At ubi stella ipsa secus se habuerit, crudeles faciet, conuiciatores, sanguinolentos, seditiosos, sumptuosos, clamosos, percussores, proteruos, uinosos, rapaces, maleficos, immites, praecipitosos, insanos, suorum osores, ac religionis deique contemptores. De Venere.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
