# De rebus coelestibus 131.5

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/131.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/131.5

Post ipsum autem cor iecur maxime omnium sanguine abundat. Vtque existimare uidetur Aristoteles, caeteris è uisceribus praeter hoc, animali necessarium est nullum: neque enim sine appetitione est animal, cum materia è qua constat, formae sit appetens, nec forma agere nisi subiecta in materia queat. Sanguis autem alimentum est animalis ipsius, cuius ut proprium est alere, sic iecinoris, quod eo abundat, appetere. Animalium autem appetitioni Venus praeposita est, atque hinc habita uoluptatum ministra. Ascribitur etiam stellae huic odorandi sensus, ex ijs profecto rebus quae extrigsecus influentes, ac sensum ipsum uoluptate afficientes deliniunt animat.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
