Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 133
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc eundem morbum post tot etiam secula regressum in Italiam sunt qui arbitrentur, ingruente in regnum Neapolitanum Carolo octauo Gallorum rege cum ingentibus copijs terrestri iti nere, contrà uero ingenti nauium numero suppetias ferente Ferdinantlo Hispaniarum rege: quo tempore permulti &Galli &Hispani milites eo morbo correpti, Siciliae, Italiaeque partem non paruam denuo infecere: quam ob causam hic ipse morbus ab alijs Gallicus, Hispanicus ab alijs hodie uocatur, teter sanè atque abominabilis, siue ipse idem, siue alius sit a lichenibus. Ab omnibus denique declaratur morbus, qui de nimia humiditate, eius ue corruptione gignatur. Etenim Venus humido etiam prae est, ut Lunae socia, ut eius in suggerenda materia subministra. De cuius sydere, ubi in figura geniturae digne excellenterque collocatum fuerit, ipsumque solum dominabitur, haec à Ptolemaeo traduntur, eos scilicet qui nascuntur, futuros mansuetos, bonos, deliciosos, sociabiles, facundos, comptos, puros, saltatores, aemulatores, prauorum osores, artificiosos, decentes, appetentes, bene sicos item, ac misericordes, contractandis rebus aptos, ac uoti compotes, Venerique omnino deditos: quorum etiam affectiones non modo propensae sint ad beneuolentiam, familiaremque consuetudinem, uerumetiam nocturna eorum uisa iucunda, laeta, quaeque bonam ubique spem polliceantur: Secus autem, facit desidiosos, amatores, mulierosos, uxgrios, nihil audentes, abiectos, uituperabiles, obscuros, ac probrosos. De Mercurio.