# De rebus coelestibus 133-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/133-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/133-2

Cap. X. Ercurij stella uersatilis naturae cum sit, pro stellarum quidem aliarum configuratione, in has illasue qualitates magis minusue conuertitur: nihilominus proprium est eius imperi um in ijs maxime, quae rationi subiecta sunt atque orationi: qua è re & disciplinarum inuentor Mercurius dictus est, & deorum ipsorum nuntius habitus, propter rationem scilicet atque orationem, quibus prae sidet. Humor enim ille, qui ab hac stella excitatur, maxime penetrabilis et acutus cum sit, hominum cogitationes (homo enim animantium unus, ut oratione, sic etiam cogitatione utitur) ad inquirendum atque ad contemplandum incitat, & ad ea quae ipse inuenit, ac contemplatus est, alijs atque alijs explicanda. Nam quod homines sciendi cum primis cupiditate teneantur, ab hac ipsa stella excitatoque ab ea humore potißimum proficiscitur, atque hinc progressa ratio, rerumque cognitio linguae officio post depromitur inter mortales, fitque hac uia ministerioque rationis inter eos communicatio, unde homo rationabile agnominatum est animal.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
