# De rebus coelestibus 134

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/134

Cui sanè quod soli data est ratio, data etiam soli est locutio, & ea quae ratiocinatio dicitur. itaque fortasse non improprie orationale etiam animal dici atque finiri potest. Est autem Mercurialis humoris propter propriam agilitatem excitare spiritus, qua in re Soli cum primis opitulatur, ex eaque commotione uidendistis illa, quae Graeco nomine φαντασία est, & concitatur & acuitur: quo fit, ut animus peruestigando ad rerum cognitionem scientiamque perue niat, dum quaerendo inuenit, inueniendo cognoscit, ex eaque cognitione sciens efficitur. Itaque non temere humor ille, de quo paulò ante disseruimus, cum de Saturni stella mentio facta est, Mercurij stellae adijcitur, quanquam & Saturnus eidem praeesse iure ipso, naturaeque similitudine potißimum existi mandus est. Nam & cogitationes ab illo excitae nanciscuntur à Saturno stabilitatem, efficiunturque tenaces admodum ac fixae, atque, ut ita dixerim, peruicaces, propter terrenae ariditatis qualitatem ac firmitudinem: à Mer curio uero celeritatem atque acumen sibi uendicant, siquidem ab eius stellae calore siccitas illa incenditur, ignis enim & cito mouetur, & penetrat: atque ob hanc ipsam uim Mercurij natura retorrida esse dicitur, quod calidi siccique plurimum exuscitet, quodque irradiatione sua qualitatem hanc ge nerationis tempore foetibus ipsis, sanguinique infundat. Atque hinc rationalis animae uis stellae ipsius adijcitur: itemque oratio, quae conceptae rationis explicatrix est: Artes quoque omnes, in quibus ratio plurimum ualet, eaeque praesertim quae in numeris, in mensuris, in mercatura, commutationeque uersantur: disciplinae item omnes ad Mercurij stellam referuntur, de quibus post uberius, cum de artibus, quae ab hac stella portenduntur in genitu ris, explicabimus. Sermo autem, hoc est oratio, ut dictum est, uisque intellegendi cum dedicetur Mercurio, merito etiam lingua, quae rationis atque intellegentiae ministra est, eidem addicitur: fel quoque propter humoris melan cholici qualitatem, de qua multa diximus. Aristoteles autem putat fel nullius gratia sensus esse, nullumque eius ad sentiendum officium: eoque errasse qui sentirent partem animae quandam in iecinore sitam, mordicando ab eo ex citari: Cum equi, muli, asini, cerui felle careant, quaedamque animalia affixum illud iecinori neutique habeant, uerum aut dispersum, conclusumque uenulis quibusdam, aut per intestina discretum, cum etiam ex hominibus reperti sint qui felle uacui essent. Quocirca excrementum esse ait purgantis se ieci noris, non secus atque alui sordem, intestinorumque se dimentum. Nec desunt qui nares quoque ascribendas Mercurio putent, quae olfatui subministrent: ut enim odores sentiantur, calido siccoque in primis opus est. E metallis autem liquido plumbo Mercurius praesidet: e substantia numis propter commutationem, è membris corporis, humeris, brachijs, manibus, digitis propter geminorum signum, adde & praecordijs propter Virginem: & quoniam orati onis ac sermonis arbiter est, commercia quae officio sermonis exercentur, stellae quoque attributa sunt eius.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
