Latin
NI AD MARCVM MVSVRVM
Pontano, De rebus coelestibus 138
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &situs, &locorum ratio adiumenti plurimum afferunt, &utranque ad anhelationem summum in modum conferunt. Ipsorum enim signorum alia terrae naturam fouent, alia aëris, aquarum alia, aut ignis. Calore igitur ac siccitate praedita Marti ac Mercurio uires maiores suggerunt, aquatica Lunae ac Veneri, terrena Saturnque licet senex hic obstringere uideatur potius quàm laxarem, aut sursum ab imo educere, tamen à Sole calefactus, &ipse quoque Soli uires adiungit. Quae aëria sunt plurimum &ipsa Soli materiae sufficiunt ciendis statibus: calor enim humidum mouet, qua è commotione flatus gignitur: quod uidea mus in ollis &cacabis bullientibus. Quocirca &Iupiter qui calidae humidaeque naturae praesidet, maiores hinc sibi uires assumit, quas Soli etiam communicet, in aëreque ipso exerceat, utrunque ad halitum educendum. Adhaec, quemadmodum suo etiam loco dicemus, signa quaedam sponte sua, alia è parte quadam, ex toto alia uentos cient. Cardines item ipsi non tenui adiumento sunt, cum siccus sit ortus, meridies calidus, occasus humidus, septen trio uero frigeat, eamque ob rem coeli cardines qualitatem quisque suam uentis impertiat indeflantibus. Itaque &ortus dicatus est Soli propter siccita tem, quodque inde lux emicet: at occasus Lunae, propter humectationem, quando etiam tenebrae ab eo erumpunt. Haec autem à nobis in hanc quidem sententiam physicis à rationibus neutique abhorrentia dicta sunt. Parte ex alia sunt qui asseuerent Iouem tota cum triangularitate ignea excitare uen tos à septentrione, qui frigidi sunt &sicci, quae qualitates tum Ioui, tum tris angularitati igneae tota fronte aduersantur, Martem autem cum triangularita te aquatica euocare flatus ab occasu humidos quidem ac frigidos, cum sit Mars ipse &ustilans &exiccans: quid tam omnino inter se dissentiens? triangularitatem uero terrenam, quamuis frigidam &arentem, Veneris ta men stellae addicunt, licet humidae, eamque excitandis austris praeficiunt, cali do &humido praeditis. At Saturnum cum triangularitate illa aërea statuunt subsolani excitatorem ob unam ipsam peculiaremque siccitatem: qua in re solam noctis dieique conditionem sequuntur. Nec uero Aegyptij scripto res dubitant septentrionalis uentos salubres esse dicere ac temperatos, quia Iouis stella illorum suscitatrix salutaris sit, ac maxime temperata. At qui in Britania, Germania, finitimisque in regionibus sunt, ij quidem turbulentißimi planeque intemperantißimi propter niues ac frigora, cum natura lo uis tranquilla sit ac moderans. Quod igitur situs ipse, quodque spatium terrarum efficit, Iouis moderationi attribuunt. Nam &auster ubi oritur, ne quaquam, ut in Italia, aestuat, neque tam ualide humet, ac fortasse pluuius COEL. LIB. V. minime illic est: subsolanus quoque qui in ortu oppido quàm est aridus, ingen tißimos solet hymbres diffundere nostris in regionibus, quos colligit in ad uentu. Sunt qui flantem à meridie spiritum Marti aßignent, ab occasu uero Saturno. Nec desunt qui primam triangularitatem ex Ariete, Leone, &Sagittario addicant ortui, uelintque cum Sole illam ac Ioue dominis, cumque Saturno eiusdem participe euocare uentos à mundi exortu.