# De rebus coelestibus 140

Pontano, De rebus coelestibus, NI AD MARCVM MVSVRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/140

è terra enim aspirat, unde hic ipse halitus aspiratio dicta est, quae neque educi sursum posset, neque agitari tam ualide quàm agitatur dextra sinistraque, nisi ob ingenitam siccitatem, ob quam una tantum aspiratio ipsa sibi caloris arri pit, ut uehementius calefacta eò deferatur, quò Solis eam calor euexerit. Cardines autem & ipsi sua quisque qualitate praediti sunt: cuius quidem rei idem Sol autor est & causa. Caloris enim atque aduenientis ad nos Solis perpetua continuatio siccitatem parit: qua de re ut orientis coeli cardo siccus est, sic è contrario humidus occidentis: ut enim praesentia Solis atque ad uentus calorem adducit, calor autem siccitatem, sic absentia ac remotio humiditatem, humiditas uero frigus. Duoque hi cardines inuicem sibi aduersantes, quo reliqui etiam duo sibi aduersentur, efficiunt. Sole siquidem lon gius à septentrione digresso, necesse est septentrionalem plagam nimio plus algere, praeque frigore ac gelu illam & siccari & cogi supremum in modum: con tra meridianum terrae tractum incalescere uehementius ac relaxaxi, deque finitimo occasu humidi secum multum asciscere. Horum autem omnium So lis, ut dictum est, praesentia aut absentia, propinquitas aut remotio causa est, id quod anni ipsius partes uer, autumnus, hyems, aestas item edocent. Neque cardines igitur, neque signa per se hoc praestant, adiuuant tamen, sed Solis ipsius per signa, perque cardines, siue illos uersus peragratio, uigorque illi inditus, quippe quod mundi est ipsius cor, elementariumque commotionum principium, ac rerum inferiorum primaria causa, à qua manent et caeterae. In praedicendis igitur uentis principe Sol loco attendendus est, cursusque ipse praedicendi ad Solem quasi ad metam dirigendus est certam. Erratica deinde sydera, praesertim Mars ac Mercurius, probe consideranda, quae loca teneant, qua etiam ferantur ratione aut regione coeli. Nam etsi Saturni frigida & sicca natura est, quae sua quidem sponte cogit atque agglutinat, eius tamen radij à Sole calefacti, & ipsi quoque foti externo hoc adminiculo (motus siquidem calorem exuscitat) & subtrahunt sursum, & agitant etiam palanter. Quocirca in hac tam difficili consideratione & causa, erran tium stellarum omnium status, habitus, situs, collocatio, configuratio inter se, & in his Saturni quoque partes examinandae sunt, quis etiam è planetis ipsis pollere, & tanquam dominari inter alios uideatur. Quibus recte simul ac diligenter perpensis, terrarum inde situs, regionum habitus, anni partes aduertendae diligentia summa sunt: Cum saepenumero sit animaduersum, id quod in quaque etiam regione animaduerti potest, spirare septentrionalem flatum in Campania, aut Hetruria, aut Liguria, non à cardine quidem illo tam remoto euocatum, sed à uicinorum montium ac uallium habitu, propter niues aut pluuias, proque anni ipsius tempore. Itaque flatus illi referendi potius uidentur ad eos planetas, qui ipsas aut niues excitarunt aut pluuias.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
