# De rebus coelestibus 146

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/146

Iouis tamen benignitas cum ei succurrat, auxiliumque allatura uideatur, post Martis labores ac pericula, post grauißimos etiam errores, senectutem tandem quictiorem atque feliciorem promittit. In imo coelo qui signum hoc collo catum habuerit, is diu multumque propter Martem peregre conflictabitur, multaque inter peregrinandum incommoda patietur, tandem uero sedatis laboribus Iouis beneficio conquiescet. Genus uitae eius uarium atque inconstans erit adeò, ut nunc emineat, nunc deprimatur: quod ei continget propter magnorum uirorum amicitias, quas sequetur. Vxorem ac primum filium, si plures ei filij nascentur, aut efferet, aut saltem grauibus illos ualetudinibus pressos conqueretur. Ariete nanque cardinem imum tenente, ascendit ab or tu Capricornus, Saturni domus, Martisque altitudo, descendit autem ab oc casu qui uxoris locus est Cancer, Martis deiectio atque triangularitas: à Saturno igitur atque à Marte cardines hos iurisditione sua inficientibus portenduntur damna haec, cum occasus ipse & opponatur horoscopo, & imo quadranguletur cardini, & Libra culminans sit etiam Saturni altitudo. Nam quod ad liberorum ualetudinem, aut iacturam attinet, Leo ab Ariete quintus octauum in locum, qui perniciosus est, incidit. Si enim Arietem in ortu con stitueris, liberorum locum Leo subibit. Verum in Tauri signo qua ratione peruestiganda multa sint, ailigentius à nobis explicabitur. Itaque non solum stellae, quas dixi, & item aliae pro qualitate configurationis, signi naturam aut adiuuant, aut imbecillam reddunt, aut aliqua è parte mutant, uerumetiam situs ipse coeli, diuersitasque angulorum hanc ad rem plurimum conferunt. In hac autem tam difficili ac uaria morum, euentorumque cognitione explican da, primum natura signi, deinde cardinis, post erraticae stellae, quae signo praeest, consideranda est, deinceps uidendum qua in parte coeli erratica ipsa posita sit, qua etiam ratione stellis alijs tum fixis, tum erraticis misceatur. Dominus quoque geniturae, qui etiam signi dominum hospitio suo accipiat, circumspiciendus. Videndi etiam planetae qui in ipso signo, aut altitudinis aut triangularitatis iurisditionem habeant, qua etiam ratione sint in ipsa geni turae configuratione collocati. Mensura quoque geniturae, generisque qualitas eius qui nascitur, cum primis pensitanda, ne in ferenda de nati moribus, deque gnimi, corporis ac fortunae eius bonis fallamur sententia. Quemadmodum autem membra quaedam nostri corporis Arieti addicta sunt, sic etiam orbis terrarum regiones aliquot, quae orbis ipsius membra quasi quaedam perhi bentur à manioribus nostris addicta signo huic inueniuntur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
