# De rebus coelestibus 147

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/147

Eae uero iuxta Ptolemaei opinionem sunt insula Britania, cui nunc nomen est Anglia, eaque Oceano cingitur, qui ab ipsa Britanicus est dictus: & Gallia, cui pòst à Fran cis è Germania erumpentibus, illamque occupantibus factum est nomen Francia: includitur autem Oceano, Pyreneis montibus, Rheno flumine, atque Alpibus, abluiturque latus eius à mari Narbonensi. Addicta est item Germania, quae hodie Alemania uocatur, utque olim in superiorem atque inferiorem diuidebatur, eandem nunc in altam atque humilem partiuntur. Nec desunt qui uno nomine Teutonicos uocitent. Continetur autem Rheno, Oceano, Rhetijs, ac Noricis montibus, iungiturque Sauromatis, ac Pannonibus. Adijcitur Arieti Bastarnia quoque, quae ad Borysthenen, atque Axia cen fluuium, Amodocamque paludem iacet in ea Sarmatiae parte, quae est in Europa. Quidam à Peuce palude omnem gentem Peucinos uocarunt. Quo autem uno ac certo nomine nunc uocetur, non ausim affirmare, propter tam multas occupationes diuersarum nationum, quae res nouas molitae sunt, ex quo Romanum corruit imperium, complures tamen gentes complectitur. Syriae quoque pars illa, quae inferior est, quaeque à Graecis κοίλη agnominatur, quam è nostris fuere qui curuam transtulerint, alij qui tum concauam, tum profundam, eaque finitima est Arabiae, complectiturque Palae stinam, Idumaeam, Iudaeam. De Tauro. Valitates temporum de Solis peaecipue accessu ac recessu non solum mutantur inuicem, uerumetiam incrementum suum aut accipiunt, aut pro motu illius minuuntur. Motus autem ipse à coeli situ, Zodiacique positura has ad res adiumentum, et legen quasi quandam accipit. Quocirca coeli situs cum Sole simulanni constituit tempora, quae in partis quatuor, tanquam aetates quasdam diuiduntur. Vnaquaeque autem aetas qualitatibus suis est praedita, eaque hominum aetati persimilis in qualitatibus. Ver adolescentiae, quae humido, calidoque simul abundat plurimum. Intellegi autem uolumus ita abundare calido atque humido, ut temperatum quidem, quod medici dicunt, uer ipsum sit, rursus autem ita temperatum, ut pedetentim tamen ab humido in calidum progrediendo dilababatur. Aestas iuuentuti, in qua calor efferuescit adeò, ut siccato magna è parte humore cuncta subarescere iam incipiant: autumnus aetati prouectiori, quae uirilis dicitur, primaeque quodammodo senectuti, cum siccitas ita excreuit, ut exhalato maxima è parte calore, ingruere frigus incie piat hyems ultimae ac praecipiti senectuti, quae à calore destituta, atque à frigore occupata tota in corruptionem uergit, ingruente iam humido quod occupato quidem sicco ultimam frigori acceßionem facit, quam è re corruptio, atque è corruptione mors sequitur, rerumque inferiorum quaedam quasi internitio.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
