Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 148
Unproofread scanNot analysed yet
Eaedem aetates, aetatumque qualitates anno insunt, quocirca cum uer sit prima anni ipsius aetas, constetque aetas omnis principio, medio, &fi ne, hac ratione fit paulatim ab aetate in aetatem, deque qualitate in qualitatem transitio. Veris igitur principium cum sit in Ariete constitutum, prima pans aetatis eius humido plusculum abundabit: medium, id est pars secunda cum in Tauro collocetur, ac medium ipsum inter principium constituatur ac finem, humido calidoque sic afficitur, ut ab altero in alterum pedetentim abeat, crescente iam die, ac Sole in altiorem coeli partem gradatim succedente. Quo fit, ut finis uerni temporis, hoc est ultima aetatis eius pars sit ca lidior, cum Sol ipse Geminorum signum altißime prouectus peruagatur. Est itaque Taurus temperatum signum, cum sit calidi atque humidi particeps ac medius, atque ita quidem particeps, ut finis eius in calidum longiuscule recedat ab humido. Quocirca Ptolemaeus ὑπόθερμον, quod Latino nomi ne subcalidum dicetur, uocat, traditque initia eius, ac praesertim loca Pliadibus proxima uentos ciere, itemque terrarum motus, multamque caliginem sur sum uehere: medias uero partis plusculum humescere, ac tanquam refrigera scere, siquidem ex humectatione refrigeratio sequitur, quod experientia ipsa docet. At ultimae partes, quaeque signi finem constituunt, maxime quae Hyadibus finitimae sunt, &concalescunt plusculum, &fulmina coruscatio nesque prouocant, quae omnia ut consequantur necesse est, Sole magis ac magis uapores sursum effumationesque euehente. Qua de re uapores ipsi saepius soluuntur in pluuias. Non raro autem pugna inter frigus caloremque exorta, ac si tuba signum dederit, tonitrus exaudiuntur, sentiunturque iactus ful minum per aëra, &medijs in nubibus ita coruscat, ut coelum ipsum uideatur incendi. Quodque Taurus ipse partis habet alias quae in austrum uergunt, alias quae in septentrionem assurgunt, septentrionales partes sunt tempera tiores, propter diei incrementum, ac septentrionalis plagae uiciniam, austri nae minus temperatae, quin magis magisque incompositae, ac penè dixerim se ditiosae, quod de turbulentis dicere ciuibus solemus: quippe cum in aëre mo tus plurimos excitent, qui tunc magis magisque apparent, cum eadem loca aut insidentur ab intemperatioris naturae erratica, aut ibidem aliam alij copula ri contigerit. Signum igitur Tauri uniuersum ac diuisum tale est, utque expreßius naturam eius explicemus, primae eius partes, quas Aegyptij tradunt octo, itemque Ptolemaeus, quoniam Veneri ascribuntur, ea portendunt in geni turis quae Veneris sunt propria, atque eo magis si stella eius ibidem inuenta fue rit, intueaturue propitio è loco, aut si fuerit in figura feliciter collocata, ac geniturae domina. Sunt autem partes ipsae humidulae, indeque genitales ac multae sobolis: caedem ad coitum inuitant, &quidem uenalem atque opprobriosum, ut persaepe cogant corpus prostituere.