# De rebus coelestibus 149

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/149

In hac finium partitione facienda alios quidem scriptores, et in ijs Iulium Maternum Aegyptiorum tantum numeros, alios autem à Ptolemaeo probatos magis sequi uideo, quos & ipse hac in parte ita sequor, ut nihilominus ordinem quoque ad numerum, quem Aegyptij seruant, referam. Quae sequuntur partes septem, quas Aegi ptij sex tantum opinantur, cum sint Mercurij, in horoscopo quidem couocatae, geniturae tempore, nascentum animos solertes faciunt, multaque & in tellegentes & circumspicientes, ad malefaciendum tamen procliues, ipsos uero foedo aspectu, nec satis foecunda prole. Semper autem finium dominus obseruandus est, uidendumque an partes ipsas aspiciat, illasue fauore aut insessu suo tueatur, quo etiam in statu reperiatur, pro habitu enim ac situ suo, aliarumque stellarum configuratione fines moderatur. Quae deinceps septem partes sequuntur, quas Aegyptij octo dicunt, Iouis naturam prae se ferunt, quippe quae in animis nascentium magnitudinem quandam exuscitent, incendantque illos ad uirtutem & gloriam, atque ad actiones praeclaras illas quidem ac uiro dignas. Erunt autem nati ipsi facundi, ac modestiae ho nestatisque studiosi, qui tamen imperare alijs cupiant, cum natura ipsa imperiosos eos genuerit. Haec autem pro situ, habitu, & configuratione Iouis ipsius aut augentur, aut minuuntur. Quatuor partes quae proximae his sunt, quas Aegyptij quinque existimant, quoniam Saturno ascribuntur, ma lae omnino temperationis sunt: nam & prolem nascentibus denegant, siquidem aut euiratos, aut steriles eos faciunt, nisi a felicibus stellis eorum malignitas compescatur. Afficientur autem nati, qui has ipsas partis horosco pantes habuerint, non raro contumelijs opprobrijsque, notabuntur infamia, uexabuntur laboribus, conficientur tristitia ac moerore, ac nihilominus de lectabuntur praestigijs, uersabunturque in spectaculis, ac spectaculorum ludis, ministerijsque. Quae reliquae sunt quatuor, quas Aegyptijs tris esse tan tum placet, Martis naturam sequuntur: nam etsinatorum animos neque igno biles reddunt, neque à uirilitate alienos, eos tamen ad scelera, sacrilegia, impuritatem, impotentiam, atque ad uim caedemque inferendam compellunt, prae sertim si à Martis etiam collocatione & statu ad haec inuitabuntur. Omni no autem partes hae infidae atque inconstantes sunt, corruptionemque rebus inferioribus inducunt. Cum primis uero loca Pliadibus coniuncta, commotiones in aëre atque in terris excitant, nam & fulmina tonitrusque, et ter rarum suscitare motus solent, adhaec ita corrumpunt, ut pestem quoque affe rant, quarum rerum Sol propinquior illis factus, autor atque excitator est, dum terrarum cauernas ad euaporandum, atque effumandum reserat cales factione sua, protrahitque in editum quae sunt hausta, ac uim Pliadibus insitam prouocat, prouocandoque adminiculatur. Quocirca coniunctiones pla netarum, quas his in locis fieri contigerit, probe notandae sunt, tunc enim effectiones ipsae locorum ac finium manifestiores apparebunt.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
