# De rebus coelestibus 15-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/15-2

Cap. VIII. Atis autem constat Venerem, Mercuriumque circa Solem ferri, quo fit, ut quàm Martis, quàm louis, ac Saturni stellae, terris sint propinquiores. Aequum itaque uisum est in signis propinquioribus utriusque semicirculi illorum sedes statuere, ac Veneris in Tauro, Mercurij in Geminis, quae signa Lunaris quidem sunt semicirculi: at in Solari Mercurij in Virgine, Veneris in Libra domicilium collocare. Quid autem secuti etiam fuerint, diligentius est uidendum. Venerem bonam esse fortunam, ac radios eius felices, qui de stellis scri psere omnes, ut dixi, consentiunt. Ea felicitas ab astri ipsius temperantia ortum habet. Nam si Saturni, Martisque infelices sunt stellae, atque huius quidem propter uehementem feruorem arefactionemque, illius uero propter torpescentem naturam, hoc est ob intemperantißimos utriusque radios, nimirum Veneris ac Iouis salubritatem à radiorum temperatione necesse est proficisci. Etenim è calido humidoque, è frigido item atque humecto aequa liter atque è portione temperatis uita constat. Quae ubi adeò excesserint, ut calor humidum exusserit, frigus extinxerit calorem, tum penitus arefa cta, atque à calore destituta corpora statim occidunt. Temperandis autem ra dijs magnam habet uim locus. Sed quaeramus haec aliquanto etiam subtilius. Duae inuicem sibi aduersantes naturae coire in unum simul corpus nequeunt, nisi alia quapiam conciliante natura, quae aequabilem sese atque moderantem aduersus utranque praebeat. Quod in uocum concentu, & ea quae harmonia dicitur, uidemus. Siquidem dißidentes secum graues atque acutas uoces mediae illae aequabiles, & utriusque participes temperant. Qua è temperatione efficitur concinentia illa tam blanda & suauis. Age ipsam rerum naturam inspiciamus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
