# De rebus coelestibus 150

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/150

Etenim licet Sol rerum earum omnium quae in aëre, aquis, ac terris fiunt, excitator & autor sit, ut dixi, nihilominus tum erraticae, tum fixae stellae uires illi suas adiungunt, neque enim frustra in coelo sunt repositae. Quod etiam loca ipsa poßint, dubium non est, quae quidem cum Sole simul aestatem, hyemem, uer, autumnumque moderantur. Coniunctionum quoque effectus, efficaxque illarum opera pro signorum ac locorum coeli diuersitate uariant. Quocirca nec Soli, nec anni temporibus commotiones hae sic attribuendae sunt, ut non etiam signa partesque signorum, fixae item stellae considerandae sint. Oriri etiam signum hoc à posterioribus uolunt, obuersis in Geminos capite ac cor nibus: quod ideo traditum est, quia cum Tauri robur in collo, capite, ac corni bus iam maius existat, calor qui excrescere cum primo Tauri exortu manife stius coeperat, ubi ad capitis partes Sol peruenerit, longe feruentior appareat, feriatque subiecta loca radijs suis, qua atrocitate percutere Taurus cor nibus consueuit. Quia uero Taurinae triangularitati venus Lunaque domi nantur, cum primisque nocturnis in genituris Luna potestatem suam exer ceat, inspiciendus est syderis utriusque status, configuratioque, hospitatores item, hoc est domini signorum, in quibus Luna Venusque inueniuntur. Siquidem haec ipsa quae à signo portenduntur, & augebuntur, & minuentur, prositu atque configuratione utriusque stellae, cum alterius, hoc est Veneris Taurus domicilium sit, alterius altitudo, utriusque uero triangularitas, quae ab ipso Tauro nominatur. Quae autem hac in parte à nobis obser uanda praecipiuntur, eadem in unoquoque signo similiter inspicienda praecipimus. Igitur qui Taurum ascendentem habuerit in genitura, cum terre stre id signum sit, delectabitur agricultura, insitione, hortis, ac rerum ruris studio capietur. Nam cum à Venere ingeneretur in animis nascentium delectatio ac uoluptas, excitabitur ea è re studium, studijque oblectatio ea, quam signum ipsum significauerit: à Tauro autem, cui Venus ipsa praesidet, significantur res quae in agris exercentur, quam ob rem pro natura tum Veneris, tum signi, qui hoc habuerint in ascendente coeli cardine, dum in lucem ueniunt, colendi ruris studijs delectabuntur, colendi quoque atque exornandi corporis uoluptate tenebuntur, eruntque nitidi, elegantes, mundi, sequentur amores, dabunt operam musicae, cantibus, choreis, conuiuijs, uersabun turque inter pigmenta & odores. Quando autem signum ipsum solidum est, pro signi etiam natura futuri sunt firmo animo, constanti proposito, minimeque uarianti consilio. Quia uero, quod dictum est, Lunae ac Veneris stellae Taurinae praesunt triangularitati, ubi haestellae feliciter collocatae in genitura fuerint, non augebunt modò quae diximus animorum studia, applicationesque, praesertim ubi nocturna genitura fuerit, siquidem triangulari: tas haec foeminina est atque nocturna, uerumetiam natos ipsos prouehent ad honores atque insignia, praeponent illos templis, praeficient sacris, sacrorumque ornamentorum custodiae, insignibuntque infulis, coronis, purpura, ut in ijs praecipue quae ad religionem ac deorum cultum pertinent, uiuant maxime honorati, atque à populis culti.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
