# De rebus coelestibus 152

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/152

De cardinum autem ipsorum potestante ac praero gatiua, quae & quanta ea sit, à nobis ante dictum est. Horoscopante igitur Tauro, coeli culmen ab Aquario, occasus à Scorpio, imum à Leone occupatur. Tres hi cardines significationes suas Tauri significationibus commiscent. Erunt autem significationes ipsae tum pro naura signorum atque cardinum, tum pro qualitate stellarum, quae signis ipsis in cardinibus constitutis dominantur, hoc est, quorum domicilia altitudinesue, aut etiam triangularitates fuerint, haec enim omnia significatio nibus ipsis pro uirili quaeque sua multum conferunt. Quo fit, ut pensitate com miscenda sint omnia, quae tamen & minuuntur & augentur pro situ atque irradiatione stellarum erraticarum illis praesidentium, proque positura & configuratione aliarum etiam erraticarum ad ipsa loca, atque etiam inter sese. Sed nec fines ipsi in quibus cardines partiliter reperti fuerint, nec item stellae fixae ibidem collocatae non multum etiam momenti habebunt ad significationes ipsas aut implendas, aut minuendas. Igitur Tauri signum cum sit suapte natura laboriosum (quod agrorum studium ab eo nascentium animis inditum significat, neque enim temere hoc ipsum nomen, sed ab effectione ipsa maiores nostri indidere, cum taurorum, hoc est boum sit terram inuertere, solaque trahendo aratro rescindere) portendit nato uitam laboriosam & grauem quadam cum continuatione, quando solidum ac stabile signum est. Quia uero Venus ei praesidet, Lunaque in eo altitudinem, utraque autem triangularitatis ius habet, signum ipsum ab utraque stella mutuabitur, quod quidem utriusque ipsarum est peculiare. Itaque natus ipse ob Vene ris beneficentiam multa sibi comparabit, auxiliante etiam Luna, quae nascentibus agilitatem largitur ad peragenda negocia, cum labore tamen pro pter horoscopantis signi naturam. Idem hic in prima aetate parta amittet tum propter Lunae mobilitatem atque inconstantiam, tum propter Aquari um culminantem: cum enim sit Saturni hospitium, horoscopum inficit suo, id est Saturnino liuore ac malignitate, idque eo magis, quod Taurus frigidae siccaeque compactionis est, cui naturae Saturnus praeest. Adhaec Venus moe rere putatur in Aquario, decidit enim è Piscibus, in quibus est sua Veneris ipsius altitudo. Quoniam autem Saturnus post primi cursus sui confectum spatium mitigatur, Venusque à benefica, id est sua natura nunquam rece dit, quod primo comparatum cum labore, inde cum dolore amissum fuerat, id demum non modo recuperabitur cum uoluptate, uerumetiam cumulabitur magno cum incremento atque compendio. Aquarius in medio coelo collocatus faciet natum ipsum cum potentibus & magnis uiris, atque in publicis actibus negotijsque uersari.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
