# De rebus coelestibus 156

Pontano, De rebus coelestibus, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/156

De Geminis. Cap. III. Voniam Geminorum tractus ad punctum usque Solstitiale se se extendit, necesse est Solem per tractum hunc euagantem uehementioribus radiorum uiribus ad calefaciendum uti, immi nuto praesertim humore, qui in prima Veris parte multus erat. Cum enim Ver sit in initio humidius, ac satis calidum, propter Solis pro greßionem ad aestiuum Solstitium, humiditas illa pedetentim minuitur calore superante: quo fit, ut Geminorum signum sit quodammodo temperatum, exhau sta magna è parte humidi exuperantia, calore autem sic adaucto, ut nullo ta mem pacto eripiat aestati quod suum ac proprium munus est. Quocirca tamet si Veris pars ultima in calorem omnino uergit, aestuosior tamen ac torren tior illa caloris uis aestati relinquitur, qua è re dicta est aestas. Atque hinc ef ficitur, ut Veris pars ultima suapte natura temperatior sit, licet, ut dictum est, in calorem magis uergat, humore diminuto. Nihilominus cum signum hoc humidum perhibeatur ac calidum, Solque ad aestiuum punctum properet, euehatque in aëra uapores plurimos ac uehementer crassos) accidunt etiam hoc tempore nonnullae quidem pluuiae, licet rariores, tamen uehemen tiusculae, nimbique interdum etiam procellosi. Itaque maiores nostri quamuis uniuersim dixerint signum hoc temperatum, ita tamen totum distinxere, ut primam eius partem humectam, procliuemque in corruptionem existima rent, mediam temperatam, ultimam uariam atque inconstantem, propter So lis potentiorem uim protrahendis in editum uaporibus, qua è protractione generantur in coelo pluuiae, non modo repentinae, uerumetiam procellosae, grandine nonnunquam ac uentis mixtae, quorum quidem omnium coeli situs, ac Sol ipse autores sunt. Non parùm etiam cum stellarum fixarum, tum erraticarum status ad hoc ipsum conferunt, quando in ijs etiam quae in agris contingunt, ad remque pertinent rusticam, nec Sol, nec coeli ipsius, aut terrarum situs ita praestant omnia, ut non humana etiam industria, laborque hominum plurimum illis conferat, quod experientia ipsa monstrat quotidie, arando, fodiendo, stercorando, irrigando, quaeque alia humana ade inuenit industria faciendo, multo cum sudore & cura, ut nec Soli, nec situi, quamuis ab illis manent omnia, cuncta sint penitus referenda, cum stellarum fixarum actiones non parum etiam conferant. Quae uerò partes in boream eriguntur, eae uentos, ac terrarum motum excitare consueuere: quae in austrum uergunt, siccitatem & aestum: tametsi & in hoc ipso & in caeteris item signis, ut ea quae de partium qualitatibus à Ptolemaeo alijsque di sciplinae huius scriptoribus traduntur, quod scilicet primae cuiusque signi partes sint unius naturae, reliquae uero duae dißimilis ac diuersae: sic partes illas, quae ad austrum aut septentrionem pertinent, arbitror longe plurimum uariare, aliterque partis ipsas se habere in regionibus sub arctum, atque in septentrionem positis, aliter austrum uersus ac sub meridiem.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
