# De rebus coelestibus 157

Pontano, De rebus coelestibus, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/157

Neque enim Sol cunctis in regionibus eadem radiorum potestate, ijsdemque uiribus utitur, eodemque illo tempore, mouendis in aëre qualitatibus, cum non omnium regionum idem situs, eademque sit ratio. Atque ut semel quidem dicam quod sentio, non modo pauca quaedam, uerumetiam permulta ab Aegyptijs Chaldaeisque autoribus ex obseruatione coeli ac plagae illius sunt tradita, quae post à Graecis Latinisque scriptoribus accepta & probata: terris tamen nostris potißimumque in septentrionem uergentibus parùm consentiunt, tum excitandis uentis ac terraemotibus, tum hymbribus diffundendis aut niuibus, cum maxime differant tractus ipsi situsque regionum, neque Solis ipsius eadem sit ubique irradiatio. Adhaec partes signorum in austrum, septentrio nemue promotae quid ad Solem? cum Sol per signiferi orbis tractum medium feratur: ni forte stellae illis in partibus collocatae & fixae uel ad calorem augendum conferant aliquid propinquitate sua, uel ad pluuias inducendas: quod profecto perleue nescio quid uidetur. Neque enim quod in Aethiopia aut Arabia ex illa fixarum propinquitate contingit, id etiam usuueniet in Germania aut Britania: nec quod in Germania, id etiam in Garamantibus et Nasamonibus. Qua enim ratione in Italia, nedum in Britania possunt Aquarij partes urere, ut Ptolemaeo placet, in septentrionem spectantes, cum quae in austrum uergunt, niues maximas eodem ipso autore moliantur, quo quidem tempore Sol partibus ijs Aquarij tum austrinis, tum septentrio: nalibus non multis post brumam diebus aeque propinquet. Quae igitur prouenire inde calefactio, ne dicam urendi maior uis potest? Quod si haec à Pto lemaeo dicuntur ob erraticas stellas in eas partes latius breuiusue pro mo tu ac diuagatione sua cuiusque digredientes, parum quidem proprie dictum uidetur eas urere, siue de Mercurio dicatur, siue de Marte, cum aëris adustio, ac maior illa calefactio ad Solem referenda sit, non ad erraticas. Nam Saturnus calorem reprimit, idque ipsum sponte sua praestat Luna, Iupiter uero potius temperat. Haec igitur hoc praesertim in loco atque in hunc modum ita dicta sint à nobis, ut alijs etiam locis opportune accommodentur. Illud tamen non inficiabimur, erraticas stellas, ubi in ea loca delatae fuerint, & calefieri & humectari & refrigescere, magis minusue supra natu ram propriam partibus ab illis posse, ac praesertim Lunam, quae signiferi latitudinem omnem libere magis peruagatur, fixas uero illic collocatas tantum quidem pollere, ut quàm ratio temporis, quàm regionis uis plus uale at, uel ad calorem excitandum, uel ad frigus, mihi quidem consentaneum parum omnino uidetur, quando rebus his inferioribus uariandis situs ipse regionum plurimum confert, neque uarietas ubique terrarum coeli uarietati uel omnino consentiat, uel penitus aduersetur, ac persaepe longinquis è ter ris uapores plurimi à uentis conuehantur, qui qua in regione consederint, illic repente tempestates excitent, easque praeter temporis ac regionis natu ram intemperatiores. Est igitur Geminorum signum huiusmodi.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
