Latin
158
Pontano, De rebus coelestibus 158
Unproofread scanNot analysed yet
Fines autem signi ipsius naturas has referunt in genituris. Primi nanque septem Mercu riales sunt, ac propterea natum ipsum ad studia rerum earum, quae Mercu rid ascribuntur, alliciunt, ad scientiam, ad actiones, ad exercenda negotia. Erit itaque natus ipse solers, atque in tractandis negotijs artificiosus ac uersatilis, moribus etiam temperatis ac tranquillis, &ad suscipiendam prolem abunde aptus. Qui sequuntur statim fines numero septem cum Ioui sint addicti, natum ipsum modestum ac temperantem reddent, beneficum bonaeque institutionis, foecundum, quique in athleticis, ut Graeci dicunt, certamini bus uersetur: nec uero poëtae temere finxerunt Castorem ac Pollucem louis filios, à quibus signum ipsum nomen accepit, equestri pugillarique certamine tantopere ualuisse. Tertij loci fines numero etiam septem, qui Vene ri ascribuntur, praestabunt natum ipsum in cuius genitura horoscopauerint, studiosum musicae, elegantiae, poëticae, pigmentariae, odorum, rerumque earum quae uoluptatem afferant, quaeque ingenerent in animo laetitiam ac iocunditatem. Hactenusque signi huius fines genitales admodum prolificosque tradiderunt. Nam &signum humanum est, &item calidi humidique tem peramenti, &finium domini sunt etiam foecundi. Quatuor qui subsequun tur fines, Saturnoque ascribuntur, natum efficient moderatum, intellegentem, notum, prudentem, resque sibi commissas egregie dispensantem, quique magnitudine animi, ac gerendis rebus praestet. Haec autem eo maiora sunt futura, si Saturnus triangulator cum Mercurio socio, ac signi domino feliciter collocatus fuerit geniturae tempore. Cum enim Mercurius praesit rationi, Saturnus consilio, ac cogitationi, bene uterque collocatus hoc ipso praesertim signo horoscopante, nati animum ad rerum naturae cognitionem, ad sapientiam, bonarumque artium institutionem, solertemque negotiorum administrationem, unde clarus euadet, inuitabunt. Qui reliqui sunt fines quinque, quod Marti addicuntur, maleficam &ipsi Martis naturam in animo ac uita nati repraesentant, quem &fratribus orbabunt, &laboribus in multis, molestijsque constituent, curas animo difficillimas afferent, prolem uix annuent. Erit autem natus ipse atrox, acerbus, contentiosus, immitis, qui tamen abundet re familiari, gaudeatque peregrinationibus, ac locorum mutationibus, multisque negotijs sese libenter implicet, cum stella Martis tum natu ra sua, tum suffragio Mercurialis signi multo etiam promptius haec sit praesti tura.