Latin
16.1 to 16.4
Pontano, De rebus coelestibus 16.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aquam ignemque tam sibi inuicem obsistentia principia medius coniungit aër, humoris atque caloris particeps, terram aëri media conciliat aqua, huic per humorem, illi per frigus concordi quodam nexu coniuncta. Qua è coniunctione, naturalique principiorum foedere omni haec quae uidemus, quaeque sentimus fiunt. Ac ne à nobis ipsis recedamus, uita ipsa nostra è rubra bili, quae hodie est cholera, item è pituita, hoc est phle nate, contrarijs humoribus, temperante sanguine atque atra bili, quae à Graecis μελαγχολία dicitur, constat. Quae ubi aequaliter temperateque mouentur, tum existit corporum sanitas, &incolumitas animantium ipso rum: rursus autem uocum inconcinnitas, chordarumque dissonantia à contrarijs existit sonis, nullo medio temperamento eos moderante. Siquidem acuti &graues soni tantam facere in ijs consonantiam soli nequeunt, quin immo ijs commixtis, ubi maior in alio facta est acceßio, fit dissonantia illa nostris auribus tam grauis: Vt si bili aut pituitae eiusmodi quoque fiat accessio, neceße sit corpora ipsa aegrotare. Quare ut uocum consonantia, ut uita, ut sanitas temperamento constant, sic radiorum felicitas ab aequalitate quadam, suaque moderatione, quibus, ut dixi, radijs si maior aliqua qualitatum earundem simulatque eodem tempore fiat acceßio, necesse est tale ob addita mentum fieri eos intemperatiores. Quam quidem ad rem coeli locus plurimum momenti habet. Quocirca fortunantibus, id est moderati tempera menti syderibus, Veneri quidem, cum sit humidiuscula, quando è mari nata est, ut Poëtae iocantur, attributa sunt signa pro anni temporibus, hoc est uere siccum frigidumque, qualis est Taurus, cui per frigidum non inconueniens sit, autumno atque in Solari semicirculo calidum &humectum, qualis est Libra, à qua propter communem humiditatem non dissentiat: Ioui autem, cum sit humectus &calens in Lunari semicirculo, atque in parte coeli ad nos iam uer gente, post Pisces enim sequitur coeli pars humecta &calida, siquidem quod est Signiferi ab Ariete in Cancrum Veris qualitates habet, frigidum atque humectum signum est attributum, quales sunt Pisces, quibus propter hume ctationem quadam quasi affinitate coniunctus est.