# De rebus coelestibus 16.5-6

Pontano, De rebus coelestibus, 16.5 to 16.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/16.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/16.5

At in Solari semicirculo, quae à Libra in Austrum recedit, quod ea pars sit remotior, Sagittarius est attributus, propter conuenientem simul caloris naturam. At Marti ac Saturno maleficis stellis, quae ob radiorum intemperantiam dictae sunt infeli ces, attributa sunt signa tum litem excitantia propter dißidentes naturas Scorpius & Aquarius, tum exuperantiam patientia propter acceßiones similium qualitatum Aries & Capricornus. His hunc in modum explicatis ad rem ipsam propius accedamus, ut quae dicimus, omni sibi è parte constare uideantur. Temperandis itaque errantium stellarum radijs non modo coeli locus, ut dixi, uerumetiam anni pars plurimum confert. Atque ut de Venere primo dicatur, eius natura humida est, habetque frigidulum aliquid, de cuius quidem qualitate ac temperatione alibi uberius disseremus. Veris humida & calida temperatio est, Tauri sicca, frigensque. Itaque per frigiditatem Tauro Venus conuenit, ueri per humiditatem. Ex hoc fit, ut habita temporis, signi, atque astri ratione, radij eius aequabilitatem suam retineant.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
