# De rebus coelestibus 163

Pontano, De rebus coelestibus, 163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/163

In occasu Cancer positus portendit eos qui nati tunc fuerint, maximis molestijs labo raturos affinium suorum gratia, grauißima etiam pericula obituros, Mars enim trianguli dominus ab occasu magnam sibi ad nocendum potestatem assumit, propter loci naturam. Ad haec Venus septimo in loco non satis bene collocatur, praesertim tropicis insignis, siquidem infamiam parit ob coitus impuritatem. Ab imo loco, id est subterraneo à cardine Cancer affluen tiam promittit rei familiaris, dignitates, honores, titulos. Quocirca diligenter inspiciendum est si Iupiter locum ipsum aut tenuerit, aut feliciter aspexerit, ut promissorum qualitas planè iudicari poßit: nihilominus squalorem nescio quem, ac uestitus sordem innuit, propter oppositionem Capricorni, cu ius dominus est Saturnus, cum eius stella sordidior sit, ac tristitiam cum squalore afferat. Signi autem huius primi fines qui sex constant è partibus, quoniam Mar tis naturam sequuntur, fulmina in aëre excitant, atque in animis nascentium intemperantiam: qua è re futurum est, ut temeraria, peruersaque sequantur consilia, motusque inordinatos, profligentque bona sua. Minatur etiam affinium causa contentiones ac molestias. In libidinem ac flagitia praecipites ferentur, quippe qui futuri sint impuri admodum ac flagitiosi. Secundi fines qui partibus è septem constant, Iouique addicuntur, natos portendunt modestiae, temperantiae, probitatis, iustitiaeque cultores, magnificos, generosos, gloriae atque honoris cupidos, quique regios mores prae se ferant, artisque sequantur imperatorias. Eaedem partes natos ipsos ad omnem probi tatem atque ad bonas artes inuitant. Tertij fines septem è partibus constituti, quia Mercurio ascribuntur, natos indicant populares, diligentes, solertes, rapaces, publicorum bonorum direptores, publicanos, opulentos, multaque cum re familiari. Quarti fines, qui septem constituuntur è partibus. Venerique addicuntur, innuunt nascentium animos inconstantis, uarios, libi dinosos, infames, opprobriosos, dolosos, seditiosos, turbulentos. Ipsae uero partes humidae perhibentur. Vitimi fines, qui partes tantum tres complectuntur, Saturnini esse perhibentur, atque omnino mali: nam & rem familia rem nati qui eos horoscopantes habuerit, dißipabunt, & illum in summam tandem egestatem redigent: fines etiam hi humidi admodum esse traduntur. Aegyptij uero primos fines septem è partibus constare uolunt, secundos au tem non louis esse, sed Veneris, ac sex tantum è partibus, tertios item partibus è sex, quartos louis esse, ultimos omnino partibus è quatuor. Famulantur autem Cancro Numidia, & Africa minor, quae maioris pars est, ex Asiae uero regionibus Bithynia, Phrygia, & Colchis. Minor igitur Africa, cuius olim princeps fuit Carthago illa aemula Romani imperij, nunc uero caput est Tunes, uocaturque hodie Barbaria, finibus his continetur: ab occiduo cardine Mauritania, Caesariensi, atque Ampsaga flumine, à septentrione mari Punico, ab ortu Cyrenaica, à meridie Libyae, hoc est Afri cae ipsius desertis.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
