# De rebus coelestibus 165

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/165

Quid quod in agro Baiano, Puteolano, Nea politano serpentes quidam sunt ueneno qui careant, licet serpentum genus omne dicatur uenenosum. Fontes quidem ipsi humidi sunt, perinde ut aquarum genus omne, quarum etiam proprium est sitim extinguere. Aquae tamen nonnullae tum fontanae, tum fluuiales epotae sitim magis ac magis accendunt, bibendique auiditatem. Biliosi qui sunt, pro bilis ipsius natura ra tioneque concitati esse, uehementiorisque commotionis consueuerunt. Inueni as tamen è biliosis non paucos qui sint quamlentißimi, ut contrà è pituosis, phlegmaticisque uehementes & concitatos. Coruos ego, ceruosque complu res uidi albo colore, qui ab horum genere natura ipsa remotus atque alienus est: quinetiam pauones quosdam omnino candidos, quorum tamen pennis nihil in auium genere eadem natura uariabilius fecit. Nihil etiam Apu lia terra, ut Aegyptum praeteream, siticulosius, lacus tamen & ipsa quosdam habet in ora tum Rhodia, tum Sipontina, & aliquot etiam fontes. Itaque natura illa uniuersa persaepe in omni rerum genere uarietates quasdam suscipit, quae uideantur ab ipso uniuerso penitus differre. Quodque de Leone nunc dicimus, de alijs etiam signis dicimus, ut uniuersim quidem naturae unius atque conditionis sint, particulatim uero naturae alius ac diuersae. Igitur in hoc ipso Leone partes quidem boreales concitatae sunt & igneae, quod cum signi natura conuenit: at quae in austrum uergunt, humidae. Sunt etiam qui Leonem hunc in modum partiantur, atque ad uigesimam usque par tem aestuosum adeò esse tradant, ut etiam suffocet, exanimetque subiectis in regionibus animalia, ad dextram item partem concitatum atque ardentem, qua uero in austrum uergit, humectum & igneum, in inferioribus autem partibus omnino pernitiosum atque exitiabilem, in medijs uero atque ad sinistram temperatum. Nos haec regionum potius situi posituraeque ascribenda ducimus, solique naturae, quàm signi partibus. Futuri autem sunt qui sub Le one nascentur, nobiles, ac probitatis, iustitiaeque cultores, mente elata, ceruice indomita, atque ab adulationibus alieni: quod si Sol ipse signi dominus car dine in aliquo insederit, aut felicibus stellis amice conciliabitur, futuri sunt splendidi atque illustres, dominatumque exercebunt. Huius autem signi fines primi sex è partibus constituti, Saturnoque dedicati natos reddent peritos, atque experientes admodum, uerum meticulosos, rerum quoque naturae studiosos, ingeniosos, parcos, occultorum indagatores, mysticos, artificiosos, cautos, callidos, steriles, atque in rebus Veneris penè frigidos. Qui subsequuntur fines partibus quidem è septem coacti, Mercurioque atttributi, natos futuros innuunt literarum studiosos, eloquentes, scios, legum decretorumque ciuilium peritos, in rebus Veneris continentes, parumque prolificos, quique popularibus delectentur, atque in auditorijs, audientijsque libenter uersentur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
