# De rebus coelestibus 166

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/166

Tertij loci fines partibus è sex compositi, Venerique ascripti, na tos ipsos temperatos, quietos, ac sapientes facient, in quorum etiam animis iucunditas multa insideat, ac uoluptatis studium, remißio item quasi quaedam à curis ac molestijs. Quarti loci fines partibus item è sex coacti, louique addicti, natos eos in quorum genituris ascenderint, reddent uiriles, experientes, in quorum etiam animis nihil humile, nihil abiectum insit, quique imperare studeant, ac militari in disciplina proficiant. Quinti loci fines quinque è partibus confecti, Martisque dominatum sequentes, natos reddent corruptis atque contaminatis moribus, flagitiosos, maleficos, uitiosos, ignominiosos, ualetudinarios, infelices. Particulatim itaque ac pro finium naturis Leo talis esse perhibetur. Haec autem in hanc à nobis sententiam tradita sunt, sequentibus numerum finium atque ordinem dominorum, qui à Ptolemaeo probatus est, uti suprà docuimus. Aegyptiorum uero opinio longe quidem ab hac ipsa dissentit, nam & primos fines Ioui attribuunt, eosque sex è partibus constituunt, secundos Veneri, partibus è quinque, tertios Saturno è septem, quartos è sex Mercurio, Marti ultimos, eosque è parti bus item sex. Opinionem autem à Ptolemaeo probatam nos suprà abunde confir mauimus, à qua Aegyptij quantopere dissentiant, facile hic uidetur. Quo circa mirum uideri debet nemini, si hac nos in parte, tantaque indiscrepantia nostrum adhibere iudicium nullum uolumus. Qui autem hoc signo in horoscopo constituto nascentur, erunt propter signi naturam firmo ac constanti proposito, in iram tamen atque indignationem proni, solerti ingenio, elata mente, uehementibus cogitationibus, propter Solem autem signi dominum imperiosi, superbi, propter Iouem triangulatorem improbos ac nefarios odio insectabuntur, propter utranque stellam clari, nobiles, ciuilium, militariumque bonorum appetentes, magnis, atque inuictis animis, primorumque locorum semper auidi, quique primi inter alios esse atque haberi ue lintr, es nouas molientes, earumque moliendarum artifices studiosi. Etenim Leo regium signum est, quo fit, ut si à Sole, ac loue feliciter irradietur, regios spiritus in natis ipsis excitet, regiamque generositatem. Haec igitur quaedam quasi nascentium indoles, à Leonis signo in uniuersum praefertur: quo ascendente, in lucem qui ueniunt, pro mensura geniturae, hoc est generis, ac pa triae parentumque, proque erraticarum situ atque irraditione erunt noti, honorum appetentes, rei familiaris studiosi, quam insudando ac multum laborando, seque periculis obiectando comparabunt, est enim Leo signum laboriosum: ijdem erunt iracundi, elati, cupidi, manu prompti, quique praeferri alijs semper ue lint.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
