Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 167
Unproofread scanNot analysed yet
Culminante Leone qui nascentur, grauia atque aduersa permulta patientur, uersabunturque in laboribus plurimis, quos fortiter etiam obibunt: asse quentur tamen magistratus, &in potestate aliqua constituentur, tandemque procedenti tempore &honorem &rem familiarem tantam sibi comparas bunt, adaucto paterno censu, ut magnam etiam alere familiam queant, alienosque opibus suis pascant: nam &Leo laboriosum signum est, &Sol ac, lu piter id praestabunt, ut per labores atque erumnas honores assequantur, con stituaturque in magna aliqua praefectura. Hoc eodem signo occasum tenente in lucem qui prodeunt, in re uxoria parum fortunabuntur, quippe qui uel ab alijs cognitam, impudicamque, uel degenerem atque indignam sortientur uxorem, cum qua etiam aßidue rixentur, ac propter aduersantis illius mores continua iurgia contentionesque exerceant, aut illam sibi per uim, ac praeter legem, aut forte per rapinam comparabunt, Sol enim signi huius dominus, in occasu, qui locus uxoris est, infeliciter collocatur. Quodque occasus aduersatur ortui, non solum uxorem indignam denuntiat, uerumetiam aduersarios multos, uimque inimicorum, atque insidias portendit. Si Leo in infimo coeli loco constitutus fuerit nascente aliquo, is sibi patrimonium, domesticumque peculium proprijs laboribus propter signi naturam, ut dictum est, comparabit, comparataque conseruabit, eadem industria &opera: insidijs tamen saepius petetur, forsitanque ex haereditatibus atque è mortuorum bonis locus pletabitur, Sagittario qui eiusdem est trianguli, octauum locum tenente. Verum, ut saepius dictum est, ac singulis penèque locis dicendum, inspiciendae sunt stellae non modo erraticae, quae aut praesidio sint, aut uires suas contrà ferant, quibus eae in locis insideant, quo etiam aspectu loca ipsa irradient, uerumetiam fixae. Quoniam autem regiones ipsae, omnisque terrarum orbis, quaeque in orbe uniuerso eueniunt, coeli, stellarumque agitationes sequuntur, huic coeli parti quae Leo dicitur, praecipua quadam seruitute ob noxia, ac tanquam è gleba ascripta est Italia omnis, praeter Hetruriam, addita etiam parte illa, quae olim Galliae fuit, quaeque Alpibus adiacet, Padoque intersecatur, item Sicilia insula. Fouet etiam Leo è regionibus quae mediterraneae magis sunt, Phoenicem, Chaldaeam, atque Orcheniam. Est autem Phoenix Syriae pars mari exposita, quae ab ipsa nomen accepit, pertinetque Iudaeam uersus ad Carmelum usque montem, à tergo tum Libano, tum Antilibano montibus clauditur. Ad Caßium uersus montem praeterfluit eam Eleutherius amnis, qui in mare delabitur è Libano. Fuere in ea quondam celebres Tyrus ac Sidon, nunc Tripolis tantum. Chaldaea Babylonis pars est adiacens montibus, qui eam dirimunt ab Arabia deserta, fluuius etiam Euphrates à Mesopotamia, pertinetque ad Mardocen paludem. Claruit haec olim regio doctißimis uiris, qui disciplinam hanc illus strauere. Orchenia cum Arabia deserta includitur, dirimitur à felice perpetuis montibus, nec minus à Babylone, ab ijsdem illis montibus, qui Chal daeam dirimunt à deserta: pertinet autem ad sinum Persicum, cuius litoris longitudo ab alteris montibus ad alteros media extenditur.