# De rebus coelestibus 171

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/171

Finitur autem Mesopotamia qua septentrionem spe ctat, maioris Armeniae montibus, ac Tauri parte, quae ab occasu flumine Euphrate, qui ijsdem defluit è montibus, qua Syriam diuidit ab ea, ab ortis Solis Assyria & Tigri fluuio, à meridie quoque idem Euphrates inter eam Babyloniamque elabitur: etenim flumen ipsum à Chaldaea, de qua diximus, fle cti incipit, sinuosiorque perlabitur, donec Tigridi miscetur, unde Mesopota mia, hoc est interamnia dicta est. Babylonia, quae à Babylone urbe nomen accepit, nam & regio etiam ipsa Babylon dicitur, qua septentrionem spectat, Euphrate terminatur, qui eam Mesopotamiamque intersecat, flexuosius illabens, ut dictum est, qua meridiem sinu Persico, ad occasum uero Arabia deserta, montibusque qui illam à Chaldaea diuidunt, quam Leoni subiectam diximus, ad ortum Susiana, ijsdemque fluminibus, qui eodem alueo mare Persicum, duobus tamen ostijs ingrediuntur in eum sinum, qui Mesanites dicitur. Assyria coniungitur Armeniae, montibus ijs è quibus Tigris defluit, à septentrione, ab occasu autem Mesopotamiae, à qua Tigris eam disiungit, à meridie Susiana, ab ortu Media. Graeciae quoque pars ea quae quondam ἐλλὰς uocata est, item Achaia, & Creta insula subijciuntur Virgini, de quibus haec trademus. Hellas antea fuit quae postea Graeco à rege uocata est Graecia. Eadem fuit etiam Thessalia & Aemonia, ut Plinio placet, atque ab Achaia diuersa, nunc utraque Graecia est, quinetiam Graecia ipsa Macedoniae bonam partem, Thraciamque ipsam hodie complectitur. De Libra. Ibrae signum, quod uetustissimi Graecorum χήλας uocauere libentius, ex toto quidem uariabile & incertum est, propter anni tempus, Solisque declinationem ad imum cardinem, cum orbis ipse anni temporumque eius qualitatum peruenerit ad eam par tem, de qua ab arido in frigidum fit transitio, exuctis ac penè exhaustis terrae uisceribus, subductisque in aërem aspirationibus quamplurimis, quas crassiores esse necesse est, ac terrestris admodum: quippe cum ex intimo terrae sinu adapertis meatibis ui quadam adhibita sursum perlatae sint, ea spissitudine, ut occupato coelo caligare illud compellant. Quoniam autem aspirationum earum ea natura est, ut uentos maxime generent, declinante die, succrescente nocte, aridoque in frigidum transeunte, necesse est coelum ipsum uentorum ui aßidue mutari: quinetiam ob uarietatem ipsam uentorum aspirationumque, cum Sol excoquere uaporem omnem nequeat, misceri ac turbari non solum ambientem nos hunc aërem, uerumetiam terras quas incolimus, mariaque interfluentia. Quantoque regiones ipsae magis euaporant, atque exhalant, aut propter situm conuallium, montiumque maiores uaporum euectiones atque exhalationum fiunt, tanto conturbationes ipsas maiores ac uehementiores fore necesse est, coelique statum sic mutari, ut in horas penè singulas euariet.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
