# De rebus coelestibus 173-3

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/173-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/173-3

atque erumnarum suscitat, illinc animi firmitudinem ac robur in aduersis praestat. Venus autem signi domina praesidium quoque suum non denegat, et inter tristitiam aegritudinemque letitiam miscebit, peculiarique uoluptate sua leuabit tristitiam, lenietque aegritudinem. Horum etiam hominum iudicium erit rectum, sententiae plenae fidei atque prudentiae propter utranque stel lam veneris ac Saturni. Nec deerit illis Mercurij fauor, signi ipsius trian gulatoris, pro collocatione tamen cuiusque in genitura, ac geniturae ipsius mensura. Qui nascentur Libra culminante, propter Venerem erunt eloquentes, eorumque oratio suauis & grata, religionibus item dediti, uerecun di, modesti, eiusdem etiam stellae beneficio liberabuntur à grauibus pericu lis, quod dijs immortalibus acceptum referent. Procedente etiam tempore fortuna secundior cis futura est, actionesque felicius succedent. Siquidem ob Saturni etiam stellam obijcientur eis aut haereditates, aut thesauri, aut è se cretiore ac uetustiore re, negotione bona conferentur, aut è rebus alijs, quae à Saturno denuntiantur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
