# De rebus coelestibus 173

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/173

Quibus igitur ea ascenderit, ij futuri sunt iustitiae, mo destiae, honenstatisque studiosi, deorum cultores, liuidi tamen admodum, quique alienis bonis inhient: quae uitia de Saturni malitia ortum ducunt, qui non modo altitudinis, uerumetiam triangularitatis ius exercet in Libra. Genus uitae eorum erit inconstans & uarium pro natura signi. Ipsi multis litibus contentionibusque uexabuntur, uersabunturque in ministerijs annonae, ponderum, mensurarumque, atque inter pigmentorum operumque officinas, quarum etiam rerum administrationi praesidebunt. Generaliter autem ut in Vrania scriptum est,

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
