# De rebus coelestibus 176

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/176

Neque enim in hoc terrae situ tanta esse potest fixarum uis, si quae aestuosioris naturae in proximo collocatae sunt, ut temporum naturam exu perent, etiam proximo à Sole calefactae. Quod uero ad fines ipsos attinet, eiusmodi est, ut primae partes, quae sex sunt numero, Martique addictae, ut au tem Aegyptij arbitrantur, septem, tumultus, seditiones ac rixas excitent, mutabilitatem, infirmitatemque animorum, nec non iracundiam, atque indignationem exuscitent: natos ipsos uerbosos, parumque in loquendo modera tos, eosdem etiam ardenteis in cupiditatibus atque in uita inordinatos faciant, resque ad militares impellant, quinetiam ut peregre multum proficiscantur, cogent. Eaedem partes ut fratres complures, sic filios rariores promit tunt. Partes octo quae statim subsequuntur, Iouisque fines constituunt, ponti ficatus, purpuram, honores, praetextas, magistratusque decernunt, deorum etiam cultum, beneficentiae, itemque humanitatis ac mansuetudinis studium, natos ipsos gerendis atque administrandis rebus deditos, magnopereque actiosos significant. Vt enim à negotio negotiosos dixere, utque ab actu actuosum duxit Cicero, sic nos ab actione, hoc est ab agendi studio habituque acti osos deducimus. Hos autem fines, quatuorque duntaxat è partibus, Aegyptij Veneri attribuunt. At qui Ptolemaeum sequi uolunt, partes septem, quae Iouis finibus coniunctae sunt, Veneri ascribunt, quae nuptialibus in rebus felicitatem, erga deos cultum, erga homines dilectionem, mutuamque beneuo lentiam illorum portendant, rerum item familiarium affluentiam, eorumque quorum uoluptate nati capiantur copiam, multae prolis susceptionem, uitae item suauitatem ac iucunditatem. Partes sex quae deinceps sequuntur, Mer curioque attributae sunt, armorum atque athleticorum certaminum studium de nuntiant, eosque qui nati fuerint, contentiosos, conuiciatores, detractores, qui tamen flagitiosos ac nefarios insectentur, ipsos autem salaces ac multi coi tus. Aegyptij fines hos quinque è partibus constituunt, Iouique addicunt. Re liquae tres Saturni, ut autem Aegyptij arbitrantur, sex, male quidem felices perhibentur, filios enim ac fratres uix largiuntur, nati ipsi futuri sunt tristes, osoresque mulierum ac suorum, uenena miscebunt, multorum etiam sce lerum conscij, atque occultis uitijs infecti, susurrones, flagitiosi, contumaces, detestabiles, adeoque etiam contaminati, ut eos dij hominesque abominentur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
