# De rebus coelestibus 177

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/177

Generaliter autem Scorpij signum pro sua Martisque natura natos efficit iracundos, uersutos, subdolos, acutos, ingeniosos, uiolentos, infidos, proter uos, sicarios, rapaces, alienorum cupidos, suique studiosos, ueneficos, maleficarumque potionum ministros atque autores, caedis etiam, scelerumque plurimorum conscios, insidiatores, periuros, quique nihilominus praesidijs deorum innitantur, aut eorum imbuantur sacris. Horoscopans autem Scorpius largitur nascentibus acumen ac dexteritatem ingenij, ornatum, ac dicendi copiam. Erunt autem ipsi in prima aetate laboribus multis oppreßi, laborabuntque diuerso genere infortuniorum, à quibus post procedente iampore liberantur, patriam, domiciliaque mutabunt, in aduersis deorum praesidia requirent, aut sacris etiam initiabuntur, delectabuntur rerum nouitatibus, amicorum etiam causa in pericula saepius incident. Nam & ornatus uerborum, suauitasque sermonis, & praesidia à dijs immortalibus petita, sacrorumque initiatio à Venere proficiscuntur, quae triangularitatem ha bet in Scorpio & in Cancro, qui horoscopante Scorpio reperitur nono in loco, qui est religionis ac pietatis. Prohibitio item, atque auersio periculorum, et aduersantis fortunae in prosperam commutatio a Ioue, nec sine Vene ris ipsius Lunaeque beneficio proueniunt. Nam & Iupiter altitudinem suam habet in Cancro, domiciliumque in Piscibus contriangularibus signis, et Luna Venusque in eisdem signis triangulare ius exercent. Labores autem ac pericula à Marte, cuius malefica natura est, obijcientur, à quo etiam stu dium, rerumque nouarum oblectatio gignetur, cui etiam Lunae inconstans natura non parùm adijciet, à qua ingenij aptitudo, dexteritasque conferetur. Quod autem Mars triangulo huic patrocinatur, maleficentia sua triangulum omne inficit, quocirca liberis quoque nocebit, cum Pisces, horoscopante Scorpio, quintum, hoc est prolis locum teneant, amissam tamen sobolem ob Martis peruersam naturam Iupiter signi dominus instaurabit: ac Venus, quae quinto loco, ut ante dictum est, praesidet, beneficaeque qualitatis est, habetque in Piscibus altitudinem. Idem Scorpius culminans animi quidem robur, mores tamen difficiles nascentium denuntiat, quos & mutare patriam cogit. Quodque locus decimus, id est coeli culmen non patriam modò, uerum artes quoque, actionesque designat propter Martiam infectionem, nati ipsi principio ad indigna, seruiliaque ministeria compellentur: qui tamen paulatim ab hac ipsa negotiorum humilitate post subleuabuntur, po tentis alicuius uiri auxilio & opera, praesertim si locus ipse decimus fuerit alicunde feliciter illustratus, ac Venus Lunaque trianguli patronae bene collocatae fuerint. In re item uxoria initio erunt male fortunati, praesertim Leone, de quo dictum est, locum septimum, qui uxoris est, tenente. Idem quoque in suscipienda prole sentient, siquidem Mars Scorpij dominus, ut eti am Maternus tradit, in septimo geniturae loco constitutus, coniugis ac filis orum locum acerrime insectatur. Quocirca signum ipsum eandem domini malignitatem decimo etiam è loco in uxorem ac liberos euomit. Septimum in genitura locum tenens Scorpius natos reddet gnaros, ac bene cor datos, quique in actionibus suis prudenter industrieque sese gerant. Etenim Mars ingenium calore suo acuit, neque animos desidia marcere patitur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
