# De rebus coelestibus 179

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/179

Cap. IX. Erum coelestium scriptores, ac princeps eorum Ptolemaeus tradunt Sagittarij signum penitus uentosum esse, quamuis quo ad triplicem partium diuisionem, primam quidem humidam, secundam temperatam, tertiam calidam urentemque esse, siclint. Nec mirum quidem si primae partes humidae, ultimae calidae sunt, mea dias temperamentum quoddam sequi, desinente iam autumno, atque appetente hyeme. Cur autem uentosum sit, praeteritarum pluuiarum ratio palàm indicat: siquidem ea natura uentorum est, ut post pluuias statim cessent, sedeturque aër, è cuius sedatione uentorum etiam cessatio sequitur. Cum enim uentorum materia sit terrestris illa aspiratio, maxime arefacta & torrida atque à calore qui illam torruit, sursum rapta, multumque agitata, ea humectantibus atque refrigerantibus hymbribus prorsus extinguitur, qua extincta uentorum uis emoritur. Consueuere autem, Sole Libram & Scorpium permeante, fieri magnae & ferè continuae pluuiae, nimbique admodum procellosi, quibus madefacta terra aspirationes illas suas, quas uentorum materiam esse diximus, tandiu intra aluum continet, donec pluuios illos uapores, quibus terra diluta madescebat, in aërem de more suo Sol sustule rit, quibus sublatis multam rursus aspirationem sustolli simul necesse est. Cumque aër eo tempore non mediocriter frigescat, aspiratio ipsa arefacta, et fumida sursum perlata, ubi frigus sensit, deorsum ab illo reijcitur, quodque leuitate ac fumositate sua nequeat deorsum omnino retrudi, unde exhalauerat prius, obliquo itinere atque contortis spatijs aërem impellit, agitatque in diuersum: quo fit, ut Sole Sagittarium permeante, uenti plurimi gignantur, ac signum ipsum uentosum iudicetur, taleque plerunque contingat esse ijs in affectionibus, quae in aëre eueniunt. Quod uero ad genituras & hominum mores attinet, Sagittarij signum natos efficit generosos, liberales, magnanimos, iustos, maturos, beneficos, moderatos, faciles, misericordes, in tractandis tamen rebus subobscuros ac duplices, cum signum ipsum duplici etiam natura sit praeditum, fratrum item, cognatorum, amicorumque studiosos, &, ut ita dixerim, fratricolas, amicicolasque, horum etiam appetentes, iudicijs ac tribunalibus praepositos, quique amissa facile recuperent, ac repensent compendijs damna prius accepta, non tamen ut mul ta prole abundent, quandoquidem Sagittarius igneus est, nec abunde foecundus, et, ut Graeci dicunt, ολιγόγονος. Sequitur autem signum ipsum in ijs quae dicta sunt, Iouis naturam, sub cuius est dominatu ac triangularis tate: ijdem nati Solis etiam suffragio, qui cum loue triangulum hoc poßia det, in contentionibus ac certaminibus aduersarios suos prosternent. Quo ad fines autem ac finium partes Sagittarius ita distinguitur, ut primae octo partes, quae Iouis sunt, homines actiosos faciant, hoc est ad peragenda nego cia, ipsasque ad actiones accommodatos atque efficaces: utimur enim uerbo hoc libenter: easdem etiam genitales esse uolunt, quaeque fratres liberosque com plureis promittant, quo uero ad qualitatem humectas quidem, certo tamen cum temperamento.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
