# De rebus coelestibus 181

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/181

Idem etiam multum terrarum & quidem sponte peragrabit, propter Leonem nono in loco qui peregrinationis est, constitutum. Etenim Leo ac Sagittarius eiusdem sunt trianguli cum Ariete, qui quintum in locum incidens sua quidem natura bonum ac felicem, inde auxilium etiam suum conferet. Verum, quod saepius monui, ui denda est geniturae qualitas ac mensura, loca item ipsa quomodo irradientur, domini quoque ac triangulatores qua sint in coelo ratione collocati. Iabo rabit etiam natus hic aduersariorum odio, atque insectationibus: etenim Sagittarius in ortu, in medio, atque in occasu constitutus geniturae tempore, nascentibus inimicos decernit, eosdem etiam peregre proficisci diutius cogit, propter signi naturam igneam, nec sibi omnino constantem. Humanitas enim ac feritas inter sese male omnino conueniunt, cuiusmodi constitutionis est Sagittarius, cum sit ex parte humanum, ex parte autem ferum atque atrox signum. Equi uero hominisque societas ab arte existit, potius quàm à natura. Sed nec de nihilo traditum est signum hoc partim quidem ex homine, partim autem ex equo constare, quaque homo fingitur, sagittis instructum esse, ac tractantem spicula, uulnera meditari, atque ob feritatem, agresteque ingenium palabundum esse, peregrinationibusque gaudere. Idem signum in culmine positum geniturae tempore, eum qui nascitur agilem atque idoneum agendis rebus pro natura sua decernit: amicitiae studium, eiusque obseruantiam, fidelem item conuersationem domini beneficio, atque horoscopantium Piscium cognatione promittit, &, quod dictum est, inimicorum opera labo rare, peregreque proficisci, ac non mediocribus periculis iactari coget, louis etiam beneficio quod amiserit instauraturum degunciat. Arbitramur autem iacturam partae prius substantiae, hoc est rei domesticae originem & causam ducere ab Ariete contriangulari signo, quod secundum, id est substantiae locum obtinet, Sagittario in culmine consistente: cum sit Aries signum igneum ac uarians, infectumque domini sui Martis ueneno ac maleficentia, quae iactura postmodum louis benignitate instaurabitur. Idem hic natus re bus eritamatorijs deditus, nec mirum, cum Venus in Piscibus, quod signum culminante Sagittario horoscopat, altitudinem suam habeat, Marsque trian gularitatem. Huiusmodi autem geniturarum secreta hac à me iudicantur ratione uestiganda, quamuis complura sint à re, id est effectione ab ipsa potius iudicanda, quàm certa omnino ratione quaerenda. Sagittarius in occasu positus geniturae cuiuspiam tempore, nato ipsi solicitudinem, animique inquietem, plurimaque aduersa ob rerum uarietatem denunciat, odia item, atque inimicitias, uitamque extra patriam externis in locis degendam minatur, cum fratribus, affinibusque contentiones graues, atque damnosas.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
