# De rebus coelestibus 182

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/182

Etenim sis gna ipsa ignea, maxime Leo ac Sagittarius, nam Aries Martis signum est, Marsque ipse laetatur occasu propter noctem, cum ipse Lunae socius atque co mes sit, non satis commode hoc in cardine sese habent, forsitan quod regio illa humida & frigens est, Solque signorum ipsorum triangulator, ac lucis pater, quam ab ortu diffundit, tristatur regione illa, quae luci contraria est, eiusque qualitati quammaxime aduersatur. Ad haec signa ignea uitalia sunt, occasus lethalis: ut enim ab ortu uita proficiscitur, sic mors ab occasu. In imo coeli sede collocatus Sagittarius natum efficit agendis rebus accommoda tum, agilem, eruditum, amabilem, notum, sacricolam, quique felicem rerum suarum euentum deo acceptum referat, idque precibus, sacrificijsque testetur: atque haec quidem propter naturam signi ac domini. Idem hic natus susceptam pro lem lugebit, post uero noua suscepta sobole mitigato dolore moeror ipse cessabit, atque in laetitiam uertetur. Eueniet autem hoc propter malam constitutionem contriangularium signorum Arietis et Leonis, quorum alterum constitui tur in octauo, alterum in loco duodecimo, quo tempore Saguntarius imum coeli locum tenet. Si enim Sagittarium in horoscopo collocaueris, locus filiorum inci det in Arietem: si Leonem, prolis locus incidet in Sagittarium. Vtrunque autem signum Aries ac Leo deiectum ac pernitiosum occupat locum, ubi Sagittarius imam coeli partem sortietur. Quocira malignitate loci liberis damnum infertur, quod postmodum Iupiter benignitate sua noua prole instaurabit. Rem aut familiarem natus ipse accumulabit propinquorum suffragio atque opera. Signa enim ipsa cardinalia inuicem cognata sunt. Ad haec in eadem hac genitura (cum orientis & culminantis coeli signa Mercurio dedicata sint, infimi atque occidentis Ioui) efficitur, ut cognatio haec ipsa uideatur sibi inuicem suffragari. Ac de genituris hactenus. Paret autem signo huic Hetruria, quae & Tyrrhenia, hodie Thuscana est, Italiae quidem pars, quae à Luna, Lunaeque promontorio incipit, qua è re ipsa regio aetate hac Lunesana, id est Lunensis dicitur: protenditur autem ab ipso promontorio per oram maritimam ad ostia Tyberis. Sunt autem in He truria Luca, Pisae, Florentia, Sena, Clusium, Aretium, Perusia, Suana, Sutrium, Nepete: quocirca uidetur claudi Apennino monte, Tiberi flumine, & mari Tyrrheno. Huic item paret signo ea quae Celtica à Ptolemaeo uocatur, Hispania quoque, quae & Hesperia, & Iberia dicta est, clauditurque oceano, qui tum Hesperius, tum Ibericus ab ea nominatur, marique mediterraneo, quo satis angusto freto à Mauritania seiungitur: separatur autem à Gallia Pyreneis montibus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
