Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 183
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uero Celtica à Ptolemaeo dicitur, ea Galliae pars uidetur intellegenda, quae Narbonensis prouincia est, quam Ptolemaeus Sagittario subijcit, in qua est Narbon, unde Narbonensis, &Maßilia nobilis urbs, tunditurque à mari, quod Ligusticum dicitur: quo fit, ut ora quoque Ligustica, quae Celticae atque Hetruriae media est, Sagittario attribuatur: cui item attribuitur Arabia, quae felix à hostris agnominata est, à Graecis Eudaemon: ea est ad oceanum exposita, ac mare rubrum, clauditurque à duplici sinu, ab occasu Arabi co, ab ortu Persico, à meridie mari rubro, separaturque ab Arabia Petrea, itemque deserta montibus, qui à septentrione insurgunt.