# De rebus coelestibus 183

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/183

Quae uero Celtica à Ptolemaeo dicitur, ea Galliae pars uidetur intellegenda, quae Narbonensis prouincia est, quam Ptolemaeus Sagittario subijcit, in qua est Narbon, unde Narbonensis, & Maßilia nobilis urbs, tunditurque à mari, quod Ligusticum dicitur: quo fit, ut ora quoque Ligustica, quae Celticae atque Hetruriae media est, Sagittario attribuatur: cui item attribuitur Arabia, quae felix à hostris agnominata est, à Graecis Eudaemon: ea est ad oceanum exposita, ac mare rubrum, clauditurque à duplici sinu, ab occasu Arabi co, ab ortu Persico, à meridie mari rubro, separaturque ab Arabia Petrea, itemque deserta montibus, qui à septentrione insurgunt.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
