# De rebus coelestibus 184

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/184

Nam ut stellae fixae urentis naturae hoc praestent, fieri ex parte potest, ratio tamen hyemis in terris nostris plus pollet ad frigiditatem. Quo ad fines autem, finiumque ipsorum rationem, quae sit signi huius significatio, statim explicabimus. Partes sex primae, quae Veneri ascribuntur, Veneris ipsius significationibus sunt appositae, siquidem luxum eius ac profusionem referunt: faciunt enim natos helluones, libidinosos, pathicos, discinctos, infames, ac luxu ipso perditos. Quae sex aliae insequuntur partes Mercurio ad dictae, natos indicant futuros histriones, mimos, scenicos, personarum fictores atque imitatores, lenones, ganeones, allectores, captatores, quique hac uia lucris inhient, homines quidem degeneres atque abiectos, gratos tamen atque opulentos. Partes septem quae statim sequuntur, cum sint Iouis, natos reddunt in ipsa etiam copia inopes, in honore ac gloria inglorios atque inhono ros, in alto gradu constitutos humiles atque abiectos, eosdemque sordidos, atque incultis moribus, necnon steriles, aut qui foeminas tantum gignant, ac fortasse monstrosas. Nos haec ab antiquis scriptoribus Graecis, Aegyptijsque hunc in modum prodita referimus, mirati à loue ac Venere talia decerni: ni forte natura signi à Saturno Marteque infecti propter altitudinem ac dominatum, tum Veneris nitorem ac munditias, tum louis generositatem contaminet ac nobilitatem. Sex quae insequuntur cum sint Martis, natos extollunt ad potentiam, ad ordines, honoresque militares, ad dominatus, ad tyrannidem, eosdem faciunt adulteros, propriarum facultatum dißipatores, cognatorum insectatores, peregrinationibus, homicidijs, contentionibusque gaudentes. Quinque reliquae cum sint Saturninae, natos gignunt austeros, tristes, difficiles, morosos, acerbos, dolosos, liuidos, tardos, futuris de rebus solicitos, frigidos, sine filijs, itemque sine fratribus. Dissentit autem & numero, & ordine, omnique è parte finium haec constitutio ab Aegyptia constitutione. Siquidem ab Aegyptijs primi fines Mercurio, se cundi Iouis septenis è partibus ascribuntur, tertij partibus ex octo Veneri, quarti Saturno, quinti Marti è quaternis utrique. Signum autem ipsum Capricorni pro qualitate sua, proque natura Saturni ac Martis, alterius do mini, alterius in eo altitudinem habentis, natos efficit plerunque agriculturae studiosos, rerumque abditarum ac naturae exploratores, laboriosos, sedu los, uigilanteis, erumnosos, simulatores, superstitiosos, quae à Saturno proficiscuntur: uerbosos item, mendaces, inconstantes, insidiosos, libidinosos, foe dos, puerorum amatores, quae uitia Martis sunt: ijdem propter Venerem trianguli huius participem delectabuntur uerborum lenocinijs, capienturque dicendi suauitate. Capricornus igitur in ortu constitutus prodeunte in lucem aliquo, animi eius applicationem futuram indicat erga itinera uisendi orbis studio obeunda, idque à natura signi mobilis, & orbis parte tropica constituti decernitur: cum etiam Virgo contriangulum signum in loco nono, qui peregrinationis est, collocetur. Rei item familiaris alimonia, satisque amplae facultates denuntiantur, cum idem Saturnus & horoscopanti signo, & domesticae facultatis domicilio praesit: tametsi Saturni stella difficilis est, ac laboriosa.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
