Latin
Cap. XI
Pontano, De rebus coelestibus 186-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. De Aquario. Quarij signum hybernum, id est frigidum, atque humidum, qualis hyems est, ab antiquis esse dicitur. Tunc enim &maxima ingruunt frigora, demersis penè ab euaporationibus Solis radijs, &hymbribus, pruinis, aut niuibus inhorrescunt omnia, quando ui frigoris de gelu glacieque occupantur. Vitimas autem partes (cum primae humidae, mediae uero temperatae tradantur) uentosas esse perhibent, nec sine ratione.